EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Fol. 462

cissimis persecutoribus ecclesie fidem Christi inter gladios et tor- menta profiteri, si in terra propria, ubi dominantur et regnant, coram paucis nec multum eruditis hereticis non audeant proferre sermo-

nem? Si pro una vilissima dragma (sic) mulier accendit lucernam

et evertit totam domum, ut illam reperiat, cur et nos (non)®# ac- cendimus lucernas sacre scripture, ut infinitas animas tenebris er- rorum demersas lumine veritatis illustremus?

Forsitan diceret aliquis: ,Boemi heretici in concilio Constan- ciensi condempnati sunt". Quid ergo? Numquid propterea conversi sunt? Condempnacio ideo fit, ut de articulis condempnatis amplius non dubitetur. Sed adhuc restat sollicitudo reconciliandi animas. Quidquit facit, eciam hoc intendit, ut anime non pereant, quia Deus non vult ,/moríem peccatoris, sed, ut magis convertatur et vivat". Ergo, si condempnacio non prodest, laborandum est aliis remediis ad convertendum, licet lecta sit condempnacionis sentencia. Num- quid propterea quiescendum est ad recuperandum animas, pro qui- bus mortuus est Christus? Numquid, ut, sicut indicitur bellum ad- versus eos et congregantur exercitus armati, potest indici caritativa instruccio, prout et congregati magistri ad ipsos erudiendos, ex quo in concilio Constanciensi errores [H]ussitarum dampnati sunt. Que diligencia adhibita est reducendi eos per pacificos doctrine et ad- monicionis tractatus ?

Armis dumtaxat actum est, sed frustra et infeliciter cum dampno et dedecore catholicorum. Arma pocius eos indurarunt, irritarunt et exasperarunt. Nam / proxima estate, dum copiosus exercitus manu armata Boemiam ingressus est, destinate sunt Boemis litere ex parte catholicorum offerentes pacem. Responderunt illi: ,Huius- modi pacem cum gladio venientem non admittimus*. Nunc, memo- ratis literis concilii audienciam et pacem offerentibus, respondent: »Oblate pacis desideria amplectimur. Quis hinc finis sequatur? Nescimus, nuncia tamen bona sunt, et magis in humilitate et pie- tate scripte litere corda eorum emolierunt, quam innumerabilium militum armata manus terruerit, Quid propterea obest temptare (hanc) 9 viam paterne instruccionis, in qua nec pecunias expendere, nec sanguinem effundere necesse est?

Nec quemquam moveat, quod apostolus inquit:2 ,Hereticum hominem postprimam et secundam correccionem devita," quoniam vitari iubemur in hiis, que ad familiarem convictum et mutuum com[m]er-

a) In margine.

b) In margine.

! Ezech, XXIII, 11. 2 Ad Tit, II, 10.

54



Text viewManuscript line view