EN | ES |

1004

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

etiam per III annos, quare eciam nam (!) per ultimas litteras inten- cionem meam scripsi super mansione*) mea in hoc, guare eciam de modo et precio ad ultimum sacrum istud concilium satis hic per- plexum est, tum propter domos carissimas et que dietim precio augmen- tantur, tum propter diminucionem monetarum, tum propter victualium parcitatem, ita ut vix hiis diebus sufficiant carnes pro medietate hic assistencium et nichilominus adveniunt die qualiter novi et principes et prelati, nec minus loquor de aliis victualibus. Libra carnium quinque denarios, ovum unum denarium unum, panis diminutus, vinum carius, pisces nulli pro pauperibus. Quid plura? Cara omnia ultra modum, nec est modus, nec norma, neque tenent cives quod promittunt, ob quorum causas iam sacrum concilium certos mittere disposuit, certos ad Constanciam, alios Argentinam, ut si pacta convenienciora hiis reperirent, hunc locum mutemus et ad unum ex predictis accedamus. Verumque dum a vobis recessi sunt, duo autem et ex iuramento hoc honus suscepi, expresse precepistis, quod si contingeret mutacionem huius concilii fieri, nullo modo ad alium locum irem, sed ad vos quam cicius reverterer. Qua de re precor, quod ab hoc honore me eximere velitis. Habetis hic priorem sancti Martini de Campis, priorem claustralem, priorem de Caritate, priorem de Paterniaco, elele]mosynarium priorem Montis Richerii qui poterint supplere quod huc usque minus bene egi, paratus ta- men sum obedire. In hiis igitur provideatis, et celeriter nichil apud istos. priores pro subsidio recuperavi, sed nec pecunias a decano de Gageria michi per vos assignatas recepi nec spero recipere, nisi obligacionem mittetis, ut eum cogerem solvere, que debet. Valete, pater optime et vestrum monachum in scrinio vestri pectoris reten- dite qui paratus est obsequi Domino condonante, qui paternitatem Vestram conservet animo. Ex Basilea XIIII d[i]e Aprili[s].

Jo[hannes] de Monte Noison vester. (Monte Neison monachus.)

Adresa: ,Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino O[ddoni], divina gratia abbati Clugniacensi, domino ac superiori meo metuendissimo."

Pod tím: Montenoison.

Nad adresou souvékou kursivou: ,Montenoisius, quod ego pos- sum conferre omnia beneficia conventualia ut ipse est informatus per deliberacionem iurisperitorum. Item causa sancti Marcelli est in opportuno statu et sperat, quod infra breve habebo bonum respon-

3) mensione.

148


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile