etiam per III annos, quare eciam nam (!) per ultimas litteras inten-
cionem meam scripsi super mansione*) mea in hoc, guare eciam de
modo et precio ad ultimum sacrum istud concilium satis hic per-
plexum est, tum propter domos carissimas et que dietim precio augmen-
tantur, tum propter diminucionem monetarum, tum propter victualium
parcitatem, ita ut vix hiis diebus sufficiant carnes pro medietate hic
assistencium et nichilominus adveniunt die qualiter novi et principes
et prelati, nec minus loquor de aliis victualibus. Libra carnium
quinque denarios, ovum unum denarium unum, panis diminutus,
vinum carius, pisces nulli pro pauperibus. Quid plura? Cara omnia
ultra modum, nec est modus, nec norma, neque tenent cives quod
promittunt, ob quorum causas iam sacrum concilium certos mittere
disposuit, certos ad Constanciam, alios Argentinam, ut si pacta
convenienciora hiis reperirent, hunc locum mutemus et ad unum
ex predictis accedamus. Verumque dum a vobis recessi sunt, duo
autem et ex iuramento hoc honus suscepi, expresse precepistis,
quod si contingeret mutacionem huius concilii fieri, nullo modo ad
alium locum irem, sed ad vos quam cicius reverterer. Qua de re
precor, quod ab hoc honore me eximere velitis. Habetis hic priorem
sancti Martini de Campis, priorem claustralem, priorem de Caritate,
priorem de Paterniaco, elele]mosynarium priorem Montis Richerii
qui poterint supplere quod huc usque minus bene egi, paratus ta-
men sum obedire. In hiis igitur provideatis, et celeriter nichil apud
istos. priores pro subsidio recuperavi, sed nec pecunias a decano
de Gageria michi per vos assignatas recepi nec spero recipere, nisi
obligacionem mittetis, ut eum cogerem solvere, que debet. Valete,
pater optime et vestrum monachum in scrinio vestri pectoris reten-
dite qui paratus est obsequi Domino condonante, qui paternitatem
Vestram conservet animo. Ex Basilea XIIII d[i]e Aprili[s].
Jo[hannes] de Monte Noison vester.
(Monte Neison monachus.)
Adresa: ,Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino
O[ddoni], divina gratia abbati Clugniacensi, domino ac superiori
meo metuendissimo."
Pod tím: Montenoison.
Nad adresou souvékou kursivou: ,Montenoisius, quod ego pos-
sum conferre omnia beneficia conventualia ut ipse est informatus
per deliberacionem iurisperitorum. Item causa sancti Marcelli est in
opportuno statu et sperat, quod infra breve habebo bonum respon-
3) mensione.
148