EN | ES |

1004

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

quibus hucusque ex peculiaribus regnis nostris non parcendo cor- pori nec expensarum profluviis, restitimus, ad has Alamanie partes nos transtulerimus, in finem, ut nil intentatum relinqueremus quod hoc scandalum tollere posset de populo christiano; et post multa practicata, tandem in hac nostra civitate Nurembergensi, cum non- nullis nostris et imperii sacri electoribus et aliis principibus, nobi- libus et civitatibus in illo resederimus, quod mete et fronterie ad- versus prefatos hereticos, perditionis filios, disponi et presenti hieme fulciri, prout fit, et estate proxima validus exercitus et fortis po- tentia deberent contra prefatos hereticos instaurari; et scripto etiam universis imperii sacri subditis, cuiuscumque status seu conditionis existant, dietam et conventionem generalem super illis rebus super festo sancte Katherine proxime affuturo ad hanc civitatem Nurem- bergensem indixerimus et scripta nostra miserimus, tamen hodie, date presentium nostrarum apicum, nobis geminata scripta et le- gationes varie unius... affectus venerunt, qualiter memorati here- tici; cum suis omnibus..., etiam plures de Moravia et aliis locis, secum trahant, et has Alamanie partes velint ad festum sancti Galli proximum potenti brachio..., et ad internecionem fidelium christianorum et istarum terrarum intendere, prout solent. Nos vero, qui ea de causa nos huc transduximus, ad hoc ferventer dispositi sumus, ymo unanimi consilio principum, nobilium et civitatum, in illo resedimus, quod protervie eorum in virtute Dei excelsi et fide- lium resistere volumus, et ipsis, si venerint, animosius obviare. Et quia universis imperii subditis, ut premisimus, precipimus ad suc- curendum in hoc necessitatis articulo cum sua virtute concurrant, idcirco fidelitates vestras affectuosius adhortamur, requirentes eas seriosius sub debito quo omnipotenti Deo, toti ecclesie, fidei ca- tholice, ac nobis et sacro imperio estis obnoxii, et vobis auctoritate regia seriosius precipiendo mandantes quatenus gentes vestras ar- migeras, equestres, in maiori, qua potestis copia, quantocius pre- paretis; et si ipsi heretici, suum propositum prosequentes, has terras et christianos fideles invadent nosque vobis iterata vice id significamus, quatenus ex tunc huiusmodi gentes paratas ad laü- dem Dei, roborationem fidei et defensionem christianitatis ad nos indilate transmittamus, in eo... ab omnipotenti Deo.., famam et gloriam et a nobis benevolentiam... vobis in singulis gratiosius exhibendo. Volumus insuper et omnino desideramus, quatenus super prefato festo sancte Katherine proxime affuturo oratores vestros plena potestate suffultos huc ad nos mittatis et ...in hiis rebus consulendum et super instauratione exercitus esíatis future sine requisitione vestra alia affirmandi et in conclusionibus fiendis obe-

124


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile