EN | ES |

Facsimile Lines

Francouzská Hussitica

AuthorAugustin Neumann
Date1923
LanguageCzech

< Page >

[1]
quibus hucusque ex peculiaribus regnis nostris non parcendo cor-
[2]
pori nec expensarum profluviis, restitimus, ad has Alamanie partes
[3]
nos transtulerimus, in finem, ut nil intentatum relinqueremus quod
[4]
hoc scandalum tollere posset de populo christiano; et post multa
[5]
practicata, tandem in hac nostra civitate Nurembergensi, cum non-
[6]
nullis nostris et imperii sacri electoribus et aliis principibus, nobi-
[7]
libus et civitatibus in illo resederimus, quod mete et fronterie ad-
[8]
versus prefatos hereticos, perditionis filios, disponi et presenti hieme
[9]
fulciri, prout fit, et estate proxima validus exercitus et fortis po-
[10]
tentia deberent contra prefatos hereticos instaurari; et scripto etiam
[11]
universis imperii sacri subditis, cuiuscumque status seu conditionis
[12]
existant, dietam et conventionem generalem super illis rebus super
[13]
festo sancte Katherine proxime affuturo ad hanc civitatem Nurem-
[14]
bergensem indixerimus et scripta nostra miserimus, tamen hodie,
[15]
date presentium nostrarum apicum, nobis geminata scripta et le-
[16]
gationes varie unius... affectus venerunt, qualiter memorati here-
[17]
tici; cum suis omnibus..., etiam plures de Moravia et aliis locis,
[18]
secum trahant, et has Alamanie partes velint ad festum sancti
[19]
Galli proximum potenti brachio..., et ad internecionem fidelium
[20]
christianorum et istarum terrarum intendere, prout solent. Nos vero,
[21]
qui ea de causa nos huc transduximus, ad hoc ferventer dispositi
[22]
sumus, ymo unanimi consilio principum, nobilium et civitatum, in
[23]
illo resedimus, quod protervie eorum in virtute Dei excelsi et fide-
[24]
lium resistere volumus, et ipsis, si venerint, animosius obviare. Et
[25]
quia universis imperii subditis, ut premisimus, precipimus ad suc-
[26]
curendum in hoc necessitatis articulo cum sua virtute concurrant,
[27]
idcirco fidelitates vestras affectuosius adhortamur, requirentes eas
[28]
seriosius sub debito quo omnipotenti Deo, toti ecclesie, fidei ca-
[29]
tholice, ac nobis et sacro imperio estis obnoxii, et vobis auctoritate
[30]
regia seriosius precipiendo mandantes quatenus gentes vestras ar-
[31]
migeras, equestres, in maiori, qua potestis copia, quantocius pre-
[32]
paretis; et si ipsi heretici, suum propositum prosequentes, has
[33]
terras et christianos fideles invadent nosque vobis iterata vice id
[34]
significamus, quatenus ex tunc huiusmodi gentes paratas ad laü-
[35]
dem Dei, roborationem fidei et defensionem christianitatis ad nos
[36]
indilate transmittamus, in eo... ab omnipotenti Deo.., famam et
[37]
gloriam et a nobis benevolentiam... vobis in singulis gratiosius
[38]
exhibendo. Volumus insuper et omnino desideramus, quatenus super
[39]
prefato festo sancte Katherine proxime affuturo oratores vestros
[40]
plena potestate suffultos huc ad nos mittatis et ...in hiis rebus
[41]
consulendum et super instauratione exercitus esíatis future sine
[42]
requisitione vestra alia affirmandi et in conclusionibus fiendis obe-

[43]
124


Text viewFacsimile