Text view
Francouzská Hussitica
Author | Augustin Neumann |
---|
Date | 1923 |
---|
Language | Czech |
---|
View options
Show: - Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
et vini veraciter continetur, transsubstanciato pane in corpus et
vino in sanguinem potestate divina. Dicis autem, in campis te de-
gere propter calicem sanguinis Jhesu Christi. Christus autem, a quo
nomen christianorum est abstractum, non cottidie in campis de-
gebat, sed cottidie docens erat in templo, et apostoli, quorum ve-
stigiis te fingis ambulare, in campis non degerunt cum apparatu
armorum, sed fide omnia regna vicerunt. Zacharias in ordine vicis
sue non in campis, sed in templo ministrabat. Intendis enim nos
compellere ad calicem Domini vi armorum, Christus vero dixit Petro:
„Mitte gladium tuum in vaginam*,! nec apostoli apparatu armorum,
sed doctrinis et sanguinis effusione ecclesiam fundarunt et irriga-
runt. Gloriaris enim in evangelio Christi ubi, dicitur: ,Nisi man-
ducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem nfon]
h[abebitis] v[itam] i[n] v[obis].*2 Evangelium non est in verbis, sed in
spiritu, non in superficie, sed in medulla, non in sermonum solaciis, sed
in radice racionis. Populus cristianus ad corpus Christi accedens veraci-
ter sanguinem Christi sumit et bibit. Corpus enim vitale sanguinis gaudet
naturali concomitancia, unde Christus, paucis interpositis, annexuit:
» Qui manducat hunc panem, vivet in eternum" 3 De calice vero omnino
tacuit. Dicis autem, quod papa non potest ex potestatis plenitudine
destituere, quod Christus instituit, statutum sanctum et iustum, si
in noxam vergat, papa cum sacri concilii approbacione iuste et
sancte destituit. Nonne tempore Moysi dominus precepit facere ser-
pentem eneum et post multorum curricula, tempore Ezechie regis
Juda dum filii Israel importune instabant, quod deberet eis serpen-
tem tradere, quia patres eorum a morte preservasset volentes ser-
penti exhibere cultum latrie, videns rex, quod in noxam vergebat,
puta in ydolatriam, cum concilio maturo et digesto, serpentem pe-
nitus destruxit. Pateant aures tue audire, quod spiritus sanctus in
scripturis suis dicat: ,Postquam christifidelium crevit multitudo;*
populus bibens de calice Domini, sanguis Christi sepe irreverenter
fuit fusus ad barbas virorum et ad pepla mulierum. Ideo papa Julius,
videns illam irreverenciam, laicis subtraxit calicem Domini. Et ex
alia causa potissima, quia tempore Julii pape error periculosus in-
valuit, qui asseruit, quod sub specie panis esset tantum Christus
medius et sub specie vini esset alia medietas Christi et non esset
Christus totus? sub specie panis. Ideo subtraxit laicis calicem, ut
1 Sv. Jan, XVIII, 11.
? Tamze, VI, 54.
3Tamze, v. 59.
3)In marg: ,Quo tempore et per quem summum pontificem substractus
est a laicis, communio calicis."
b) In marg.: ,Utinam illud esset autenticum."
104
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile