EN | ES |

Facsimile view

979


< Page >

15

20

>

ox

30

270 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 15,

Cap. 15. De privilegiis.

$ 1. Ut nihil de contingentibus obmittalur, sciendum est, privilegium in co differre ab instrumento, quod privilegium tan- ium continet jus privatum, sed instrumentum continet jus commune. 8 9. Jus autem privatum conceditur ad magnas preces vol ob fidelia servicia subditorum; unde si privilegium. confert. tantum jus cominune, non est privilegium, nam superfluum est, hoo precibus impetrare, quod jam communi lege permissum est. § 3. Et ideo privilegium dicitur lex privata, quia jus tribuit speciale. § 4. Item privilegiorum aliud est dativum,? aliud confirmativum; potest^9 eciam utrumque, tam dativum quam conlirmativum,22) simul in uno privilegio contineri, cum? hec clausula privilegiis inseritur? hoc modo: Tali fideli nostro ob grata servicia nobis per ipsum facta fideliter et impensa talem rem donamus aut talem prerogativam conceduimus literam per presentem; et no possit inposterum nostra donacio vel concessio ab aliquo violari, ipsam sibi eadem litera nostrorum sigillorum muninine roborata cum ommni juro firmiter confirmamus. $5. Eciam est differencia inter privilegium persone datum vel loco; si persone, non transcendit personam, et si loco. perpetuum est. & 6. Item multa consideranda sunt illi, contra quem privilegia indicuntur9 an perpetua sint, an temporalia; si temporalia, et jam tempus effluxerit institutum, privilegia illa amplius non valebunt. Considerandum eciam crit, si aliqua condicio privilegiis inserta non fuerit adimpleta: iterum nihi! probant. lt hec considerar oportet. an per delictum vel abusum privilegia sint exstincta. Est et illud considerandum, si posterius privilegium mencionem faciat de priore, nec primum appareat: posterius non valebit.

Cap. 15. a) donativum E. aa) pot. -- conf. fehlt W. b) donativum E, V. c) cum bis ins. fehlt Pei, Sch; E, V fehlt claus. bis ins. d) indu- cuntur E, V, Jir.



Text viewManuscript line view