979
979
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
15
€
20
>
ox
30
270 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 15,
Cap. 15.
De privilegiis.
$ 1. Ut nihil de contingentibus obmittalur, sciendum est,
privilegium in co differre ab instrumento, quod privilegium tan-
ium continet jus privatum, sed instrumentum continet jus commune.
8 9. Jus autem privatum conceditur ad magnas preces vol ob
fidelia servicia subditorum; unde si privilegium. confert. tantum
jus cominune, non est privilegium, nam superfluum est, hoo precibus
impetrare, quod jam communi lege permissum est. § 3. Et ideo
privilegium dicitur lex privata, quia jus tribuit speciale. § 4.
Item privilegiorum aliud est dativum,? aliud confirmativum; potest^9
eciam utrumque, tam dativum quam conlirmativum,22) simul in uno
privilegio contineri, cum? hec clausula privilegiis inseritur? hoc
modo: Tali fideli nostro ob grata servicia nobis per ipsum facta
fideliter et impensa talem rem donamus aut talem prerogativam
conceduimus literam per presentem; et no possit inposterum nostra
donacio vel concessio ab aliquo violari, ipsam sibi eadem litera
nostrorum sigillorum muninine roborata cum ommni juro firmiter
confirmamus. $5. Eciam est differencia inter privilegium persone
datum vel loco; si persone, non transcendit personam, et si loco.
perpetuum est. & 6. Item multa consideranda sunt illi, contra
quem privilegia indicuntur9 an perpetua sint, an temporalia; si
temporalia, et jam tempus effluxerit institutum, privilegia illa
amplius non valebunt. Considerandum eciam crit, si aliqua condicio
privilegiis inserta non fuerit adimpleta: iterum nihi! probant. lt
hec considerar oportet. an per delictum vel abusum privilegia
sint exstincta. Est et illud considerandum, si posterius privilegium
mencionem faciat de priore, nec primum appareat: posterius non
valebit.
Cap. 15. a) donativum E. aa) pot. -- conf. fehlt W. b) donativum
E, V. c) cum bis ins. fehlt Pei, Sch; E, V fehlt claus. bis ins. d) indu-
cuntur E, V, Jir.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile