53
Ad tercium, cuius sentencia est, an fideles debeant et possint con-
gregari tempore persecucionts, dicimus, quod mistice et spiritualiter
congregari tenentur fideles in domino Jesu, sic videlicet quod eorum
sit anima una et cor unum. Congregari vero corporaliter Christi fideles
ad certas civitates materialiter intellectas, sub quinquenario numero, ut
dicitur, contentas non videtur nobis cadere sub precepto generaliter pro
communitatibus tamquam necessarium ad salutem, cum lex non reddit
ad se homines perplexos. Hoc autem faceret, si expresse obligaret ad
quinque civitates materiales, et tamen non exprimeret neque determi-
naret eas, que essent ille distincte; tunc enim fideles valde essent per-
plexi et ambigui neseientes, ad quas deberent confugere, ad quam per-
plexitatem populum inducere sacerdotes debent sibi summe precavere,
sicut debent cavere, ne presemptuoso spiritu populo prediceut, quod iam
infra breve tempus ventura est plaga horribilissima super populo, pri-
vate tempus assignando et populum culpabiliter tenentes in suspenso,
nulla super hoc habita certa revelacione divina. Fugam tamen inire
christianis tempore persecucionis licet prudenter exemplo Christi, quando
scilicet ex fuga ipsorum, ut est verisimile, non sequetur fidei irrisio et
iusticie depressio, sed probabiliter conieceturatur, quod alibi ex tali fuga
maior sit utilitas eeclesie quam ex remansione, ex qua sequeretur occisio
ministrorum ecclesie sine fructu salutifero animarum.
Ad quartum, cuius sentencia hec est, an muler fidelis propter
Christum et eius evangelium | potest. relinquere virum. infidelem, si ei
defenderet verbum, dei audire et sacram suscipere communionem, ta-
liter respondemus: quod mulieri non licet consentire viro suo in malo
contra salutem anime sue, et tali modo et forma ipsum relinquere sci-
licet virum licet sibi, videlicet in illicitis non consenciendo. Et ad tan-
tum posset vir uxori sue irasci, quod liceret sibi volenti iram sedare
mariti ab eo localiter discedere ad tempus, circumscripta tamen omni
simulacione in hac parte, que si affuerit, illum recessum inficiet undi-
quaque, ex quo tamen recessu nullus sane mentis presumat asserere,
quod vivente marito priori licet ipsi mulieri alteri viro matrimonialiter
copulari aut quod non teneatur euram habere filiorum, quos peperit viro
suo. Hoe enim asserere pertinaciter esset heresis contradicens sentencie
Christi et sui apostoli s. Pauli.
B.
(Ms. Cap. O. 13.)
Bellandi materiam concernit infra scriptum.
Primo notanda sunt, que bellum rectificant iustum. Prima enim con-
dicio rectifieans bellum iustum est iusta vendicaeio, iuxta quam condi-
cionem oportet bellantem esse in gracia et habere iusticiam ad damnum
vel iniuriam vindicandum secundum iura divina vel humana ia ipso fun-
data... Secunda est licita auctorizacio, propter quam condicionem patet,
quod nulli persone licet bellum suscitare, cui aliunde adest facultas