192 1509.
Na počátku listu naráží se na pohoršlivou hádku a půtku mezi nejvyšším komorníkem
Ladislavem ze Šternberka a kancléřem Albrechtem z Kolovrat (Palacký V, 2, 138). Zprávy
listu zahraničné týkají se událostí r. 1508, kterého dne 20. října město Arzilla od Maurů
dobyto. (Scháfer, Gesch. v. Portugall, sv. 3 str. 111.)
165.
Bohuslav Martinovi Pollichovi.
Z Hasisteina (1509) — 4. února. Zprávu dává o nově objeveném prameni v okolí
Pražském a zázračných účincích vody jeho. (Luc. 1542.)
Domino Martino Pollichio Mellerstatino sacrae theologiae et medicinarum
doctori s p. d. Diutius tacui, Martine, quam forsitan tibi gratum est, non
quod ex meo in te animo atque benevolentia quicquam remiserim, sed quia
nemo se obtulit, qui Leucopolim tuam peteret: nunc vero nactus hominem,
qui se enixe curaturum pollicetur, ut literae meae tibi quam fidelissime red-
dantur, putavi aliquid ad te scribi oportere, ne forsitan amicitiam nostram
discidisse me potius quam dissuisse arbitreris, praesertim cum sperem ea, quae
scripturus sum, tibi non iniucunda cognitu fore. Erupit enim his diebus fons
quidam viginti circiter mille passus longe a Praga, cuius aquae tanto studio
atque aviditate ab omnibus expetuntur, ut non solum provinciam sui fama
impleverint, sed etiam ad finitimas regiones quaquaversum longe lateque ve-
hantur, tantusque populorum ad eas concursus est, ut Apollinem Delphicum
eo loco responsa dare diceres. Neque forsitan immerito; mira enim fonti
huic salubritas est, mirum ad omnes aegritudines remedium. Referam tibi pauca
ex multis: nam omnia conquirere et longum et superfluum esset. Quidam
multis annis caecus fuit, is ubi hac aqua oculos abluit, visum recepit. Alius
morbo, quem Gallicum vocant, detentus sanitatem, quam nulla medicorum
ope consequi potuit, aquae potu consequutus est. Plerique, qui chiragra pod-
agraque laboraverunt et contracti membris erant, pristinam valetudinem recu-
peraverunt. [dem multis aliis, qui aut viscerum dolore aut pectoris iecinoris-
que ulceribus affligebantur, accidit. Sed haec omnia hactenus tolerari credique
possunt, nam et olim aquas fuisse legimus, quae nervis pedibusque conferebant,
luxatis fractisque membris opitulabantur, inaniebant alvos, sanabant ulcera,
auribus oculisque medebantur. Neque etiam aetate nostra in plerisque locis
desunt, quae partim haustae partim extrinsecus corporibus affusae salutem
hominibus afferunt. Sed multo maiora incredibilioraque memorantur. Puella
quaedam, quae sibi partum medicamentis abegisse dicebatur, fontem bibitura
accesserat: et subito aqua disparuit; cumque alius multis caedibus insignis eo
simili de causa venisset, in sanguinem mutata est. Volebat quidam implere
lagenam et domino suo ad proximum vicum afferre, sed passus est id, quod
pati Belidem apud inferos poétae fabulantur. Alius equum caecum habebat,
et cum eius oculos aqua aspersisset, equo visus restitutus est, sed coecitas
dominum invasit. Haec in omnium ore sunt, ego tamen neque tibi propterea
neque ulli alii idem meam obstringo, quamquam adeo constanter affirmantur,
ut me quoque, qui non temere miraculis huiusmodi credere solco, interdum