160 1506.
Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Etsi arbitror nondum te ex Gallia sive,
ut nunc loguimur, Germania inferiore rediisse, nactus tamen in praesentia tabel-
larium volui ad te scribere, ne in patriam reversus, ubi literas meas minime
invenires, et aegre feras et negligentiam meam rursus accuses, maxime cum
literae tuae, quas postremo ad me dedisti, nescio quid timere te solicitumque
esse innuant potius quam significent. Caeterum ego huius tui timoris solicitudi-
nisque causam suspicari coniecturaque assequi minime possum. Nam quod ad
equum attinet, scripsi ad te pridem operam meam tibi nequaquam defuturam:
interim autem dum audirem te in Galliam profectum esse, rem non tam neglexi,
quam in adventum tuum distuli gesturus desiderio tno morem, cum primum
reversus fueris. Neque hoc tempore alius mihi animus est. Quodsi quid aliud
e:t, quo offenderis, facito, ut nude ingenueque mecum agas, et si quid per
imprudentiam me deliquisse sensero, ron dubitabo veniam petere et tibi ex
sententia tua satisfacere, quippe cum huiusmodi tuae solicitudines tacitaeque
suspiciones magis me angant quam aliorum apertae inimicitiac iniuriaeque.
Libri, quos mihi misisti, una cum Suida iam dudum optato mihi fideliter red-
diti sunt: reliquos, de quibus scribis, ea, qua soleo, aviditate expecto. Vale, dul-
cissime Bernharde, et si quid in Gallia dignum memoratu cognovisti, fac me
certiorem. Datae lIassensteyn 29. Augusti.
Proč Adelmann tenkrát do severního Německa se vydal, z korrespondence naší není
zjevno. O koni byla zminka v listu 123, o Suidovi v listech 121 a 125.
128.
Bohuslav Augustinu Olomouckému.
Z Hasisteina (1506) — 15. září. Poněvadž Kadaňští jedou do Budína, používá příleži-
tosti té, aby jej opět o svou výplatu upomenul, jež prý mohla by vyřízena býti uherskými
voly. Také o Plutarcha upomíná, a žádá za zprávy o věcech uherských, i doporoučí Ka-
daňské. (Luc. 1142.)
Domino Augustino Moravo etc. s. p. d. Non sum tam insanus, Augustine,
ut in hoc acerbissimo luctu vestro stipis meae mentionem facere audcam:
quoniam tamen Cadanenses in praesentia Budam proficiscuntur, existimavi mi-
nime me propterea importunum fore, si non tam Regiam Maiestatem monuero,
quam tibi suggessero, ut memineris mei, si quando sese obtulerit occasio. Nam
etsi nunquam mihi dubium fuit, quo erga me animo sis, vereor tamen, ne sub
tanta rerum mole vix interdum ad leviora haec divertere possis. Qua in re si
fallor, gaudeo precorque, ut hanc meam ineptam forsitan timiditatem aequo
animo feras. Ut enim aperte fatear, cum superioribus diebus in eam spem abs
te coniectus essem, quasi ad diem divi Georgii mihi stipes mca solvi deberet,
non possum non mirari me nullas prorsus ea de re tanto tempore abs te
literas accepisse. Hanc tamen culpam tuam [sed quam] saltem facile emendare
poteris, si vel hoc tempore operam tuam mihi saepe promissam navaveris.
Audio nam in nativitate regii pueri magnam vim boum Regiae Maiestati col-
latam esse, quibus fortassis mihi satisfieri posset, si quis commodo tempore