68 1497.
tuis terrorem incussit, ut iam de te actum crederetur: neque iniuria sane,
quando nonnulli ex his, quos ipse honoribus opibusque auxeras et tui consilii
participes feceras, inter coniuratos essent. Sed vigilabat pro te immortalis do-
minus, neque passus est humana fraude opprimi, quem per varios eventus ad
summum dignitatis culmen provehere destinaverat. Compositis enim iam
omnibus et facinore pene peracto Mathias morte correptus docuit cogitationes
hominum mortalium vanas esse. Poteras tum libere in nocentes saevire, poteras
de coniuratis vindictam sumere, et caeteros a simili parricidio absterrere: sed
noluisti innatae tibi benignitatis oblivisci, sufficereque putasti paucorum sup-
plicio ostendere aliis, quid eos pati conveniret. Quam moderationem tuam
quae tandem aetas nesciet? Quod seculum ignorabit? Neque me fugit pleros-
que aliter sentire et vereri, ne nimia haec clementia in caput tuum cum
summa reipublicae pernicie aliquando erumpat: ego tamen, quod benigne
humaniterque factum est,9) qualemcunque tandem id finem habuerit, non
probare non possum: quanquam scio aliquos, dum crudelitate poenarum in
pari casu nihil profecissent, mansuetiorem viam hanc ingressos sibi in poste-
rum consuluisse. Magna haec sunt, quae retuli, neque tamen sua mercede
suoque praemio carent. Unde enim factum putas, ut opulentissimum Panno-
niorum regnum tibi obtigerit? Num quia vicinus eras? Sed et Maximilianus:
neque ei minus Germania quam tibi Bohemia affutura sperabatur. An quod
nobilis et ea generis claritate, qua nescio si quid in terris illustrius est? Nisi
plane ad fabulas refugere velimus et his credere, qui sibi familiam ex Homeri
carminibus adoptant, qualis erat memoria patrum Philippus Mediolani dux,
qui Aeneam illum poétarum carminibus inclytum inter maiores numerabat,
qualis nuper etiam ille, qui M. Valerium Corvinum suae nobilitatis autorem
credi voluit. Nec dissimiles sunt plerique rerum nostrarum scriptores, qui
Bohemorum originem ad famosissimam illam turrim Babel, ubi primum con-
fusio linguarum facta est, referunt. Puerilia sunt haec neque argumentis refel-
lenda, sed risu sibilisque explodenda. Tu vero, si paternum genus inspicis,
Cazymirum, Wladislaum, Vitoldumque invenies; si maternum, Albertum, Sigis-
mundum et Carolum. Attingere enim superiora et per atavos abavosque?)
tuos vagari, non est nostri instituti. "Tametsi autem vulgus ingens hominis
ornamentum nobilitatem esse putat, neque ego secus iudicaverim: qui tamen.
haec curiosius exquisitiusque rimantur, nihil in bonis huiusmodi habendum
censent. Caeterum quidcunque id esse dixerimus, commune tibi cum fratre
Alberto fuit. Iunior ille quidem et robustior, atque ideo ad labores et regia
munera obeunda aptior videri potuit: sed non hoc spectaverunt Pannonii.
Aliud tibi eorum animos conciliavit, aliud inquam, et quod peculiare proprium-
que 1°) tuum est, te genti illi acceptum gratumque reddidit. Nemo querebatur
se inique condemnatum, neque quicquam sibi abs te per iniuriam ereptum:
quin etiam, si quid alicui, ut fit, parum probabatur, tanta tamen erat existimatio
virtutis tuae, ut nemo id tibi, sed purpuratis tuis tribueret. Intellexerunt item,
3) M vynechal.
?) K tritavosque.
!°) M propinqueque.