1497. 67
nationes, quasi in maximis periculis positus esses; neque parens Cazymirus
infamia carebat, quod florentissimum et optimae indolis?) filium tantis tempe-
statibus obiecisset. Caeterum tanta erat in aetate tenera prudentia tua, tanta
in adversis aeque ac prosperis animi magnitudo et constantia, ut et hostium
conatus facile reprimeres, et tuorum dolos caveres. Equidem alios principes,
qui meliores fuisse existimantur, a fine magis quam ab initio laudare solemus.
Sic Augustus Caesar post bella civilia et crudelissimas caedes proscriptionesque
hominum moderatior factus est; sic Constantinus, ubi omnia christiano san-
guine impleverat, religiosum imperatorem egit. Tu vero huiusmodi artibus
regnum auspicatus es, ut ex eo tempore manifestissima omnibus documenta
dederis, quam sancte probeque victurus esses, posteaquam ad maturiores
annos pervenires. Faciles ad te aditus patebant, nulli intempestive accessisse
fraudi fuit. Si quid petulantius et contumeliosius de te diceretur, maluisti con-
temnere et non agnoscere quam ulcisci. lmportunas tuorum preces et quae
interdum vel mitissimum quemque exasperare potuissent, aut admittebas, aut
ita reiciebas, ut nemo de te iure queri valuerit. In ipsa aerarii inopia nunquam
ad privatorum opes confugisti, non oppressisti viduam, non pupillum expilasti.
Saepenumero etiam M. Antonium cognomine Philosophum imitatus es, quem
aiunt in simili causa 9) potius regiae supellectilis auctionem fecisse, quam cuiquam
aliquid extra ordinem imperasse. Finito deinde luctuoso bello, et tam tuis
quam hostium cladibus insigni, foedus cum Mathia Pannonio icisti, conversus-
que ad ea, quae pacis erant, delegisti pri ^um, qui iudicio publico praeessent,
et ius omnibus redderent. Seditionem inter proceres et nobiles a Sigismundi
usque temporibus gliscentem, quae magnas calamitates in regno excitatura
videbatur, facile sedasti; latrocinia, quae tota provincia impune debacchabantur,
funditus sustulisti, homines novarum rerum avidos partim autoritate, partim
metu in officio continuisti, multitudinem, quae armis militiaeque assueta vix
unquam a maleficio temperatura erat, ad mitiorem vitam et cultum agrorum
reduxisti, cumque per belli tempus multa ab iniustis possessoribus occupa-
rentur, neque sine maximo motu ad veros dominos redire possent, ita ea
omnia consilio sapientiaque tua explicuisti, ut nemo se laesum) arbitraretur.
Ingens inde nomen tuum apud omnes gentes atque nationes. Principes finitimi,
qui te antea contemnebant, nunc amicitiam societatemque tuam miro desiderio
expetere; proceres tui tandem aliquando ad se reversi, si quid imperabas,
cupide parere. Lux quaedam tum nobis orta erat, et secula, quae poétae
aurea vocant, advenisse putavimus. Sed interceperant hanc felicitatem nostram
novae lites praeter expectationem omnium inter te Mathiamque exortae. Neque
enim belicosissimus ille spiritus unquam quiescere potuit, devictaque Austria
cum totius Germaniae imperium mente?) agitaret, ad Bohemiam veluti ma-
x mum rerum gerendarum momentum animum applicuit: neque quibus eam
assequeretur artibus, quicquam pensi habebat. [taque cum magnam incolarum
partem aut auro corrupisset, aut ingentibus onerasset pollicitis, tantum omnibus
^) M spei.
°) К casu.
*) М vynechal.