28 1490.
etiam (quam referre non possum) habebo, dum spiritus hos reget artus, gra-
tiam. Sed nunc ad Satyrae iudicium redeo, in quo alium quemvis doctiorem
ac literatiorem periclitari velim potius quam me. Quantula enim sit in mc
vis ingenii, quantula doctrinae exercitationisque, ipse vides: neque vero adeo
impudens adeoque perditus videri studeo, quod aliquid, cuius plane conscius
mihi non sum, temere arroganterque, id quod nonnulli faciunt, mihi vendicare
praesumam, sed neque in re literaria me certe in secundis tertiisque, quod
Ciceroni pulchrum videbatur, consistere puto, sed eum me potius esse volo,
quem Fabius intelligit, cum ait: Nemo tamen reperitur, qui studio nihil sit
consequutus. Sic itaque mihi conscius Satyram tuam discutere deque ipsa
pronunciare minime auderem, nisi ipse id fieri et velis et iubeas, cuius imperio
repugnare nefas esse putavi Dicto itaque parens Satyram tuam (quam mihi
non legisse solum ac relegisse sed etiam quam optime edidicisse et utile et
iucundum fuerit) multum habere salis et fellis iudico, nec candoris minus et,
quod satyrae proprium est, ut mordaciter ita verissime improbos hominum
mores insectatur. Non enim fictum quicquam aut commentitium habet, aut
quod aliquo teste probationeque indigeat. Luce clariora sunt, quae committere
gestiunt, quos acerbitas Satyrae stimulat et pungit. Carpit enim mordaci veritate
omnium fere ordinum delinquentes, ab alto magnatum sanguine insurgens,
perque minus nobiles discurrens, sensim ad vulgus incertum usque descendit:
et merito. Nullum enim fere membrum in nostra republica reperias, quod non
fractum debilitatumve iaceat. Habet praeterea Satyra grave in sententiis pondus,
excultum in verbis splendorem, quae pulchre translata rebus aptissime cohae-
rent: ad haec magnam in rebus probandi vim, figurarum et sententiarum
copiam non mediocrem, et quod maxime carmen huiusmodi deccre videtur,
libertatem paene Lucillianam. Et ipsa tota, si quis eam paulo altius intucatur,
quid aliud est quam vitae ingeniorumque eruditio? Siquidem per ea, quae
avare, superbe, luxuriose, sacrilege, versute, callide, vafre fraudulenter ac dolose
facta detestatur, quid fugiendum nobis, quidve sine contentione imitandum sit,
docet quam apertissime. Plura in eius laudem dicere supersedeo, ne adulari
magis videar quam vere laudare. Hoc unum si addidero, orationi modum
imponam. Felicem te nimium, Bohuslae, cui ingenium ipsa natura potens studio
doctrinaque contigit excoluisse. Non te poenitebit tot annos Bononiae alibique
in studia iugiter incumbentem tot sumtus fecisse, cum sapientiam eloquentiae
coniunctam omni patrimonio omnique censu hinc abstuleris praestantiorem.
Fortunatam quoque Bohemiam, sua si bona norit, quae talem tantumque
alumnum, prioribus (ut ego sentio) seculis nunquam habitum, possideret. Haec
in tuam et Satyrae tuae laudem dixisse sat erit: neque enim is ego sum, qui
me laudes tuas plene ct pro merito aequare posse putem, neque te adeo popu-
laris aurae cupiditate agitari scio, ut avide laudes tuas vel legere possis vel
audire, quo vitio non Demosthenem :solum, qui et susurro aquae delectabatur,
sed etiam Tullium nostrum laboravisse legimus. Hic enim ab Lucio Luceio
sui nominis illustrationem petens ea in re cfficienda eum leges historiae neg-
ligere hortatus est, atque amori suo plusculum etiam, quam veritas concedebat,
largiri: a quo ego te vitio tantum abesse quantum me ab Luceio et multo
magis quam ab Helenis seniores plebis abscessisse scio. Haec sunt, quae de