EN | ES |

Facsimile view

838


< Page >

Druhá kniha půhonná z l. 1407 1530. 395

Data est monicio k zastüpenie super Marco de Hostywycze dicto Czotr, Mar- garetha de Podwynie principalibus disbrigatoribus et Casparo de Praez disbrigato- ribus. (f) Executores monicionis' fuit Gymram de Dobre et Wilhelmus de Welynie ad terminum sabbato contemp. penthec. [10. června]. Et notificatum est predictis suprascriptis servitoribus, ut compareant iudicio in termino memorato sabbato con- temp. penthec. [10. června).

In eodem termino servitores suprascripti citati ad terminum memoratum non comparuerunt propter inundacionem aquarum, set tres servitores tantum preside- bant iudicio.

Ibi venientes Marcus de Hostywyeze dictus Czotr, Margaretha et Albertus Cammererz commissarius puerorum Caspari de Pracz post monicionem eorum, interrogaverunt, utrum essent sufficientes servitores ad iudicandum, coram quibus deberet zastüpiti. Et servitores,^ inito consilio, dixerunt, et Johannes Gessin ipsorum potaz exportavit, quod non sunt sufficientes, set quod quelibet pars, videlicet actores et citatus predicti, compellant plures servitores, quelibet pars sex, ad terminum ad crastinum sancte Margarethe [14. cervence] coram quibus Marcus etc. deberent zastupiti.

Johannes citatus citat servitores: Wenceslaum dictum Czrt, Laurencium, Wil- helmum, Marziczkonem de Welinie, Johannem Gessin de Bucziny et Wenceslaum dictum Crabecz de Gessina ad terminum memoratum. Item Protywa et Sigismundus citant servitores ad iudicium ut supra, ad crastinum s. Margarete [14. cce|: Hostyslaum de Bieleze, Wlachonem de Zelkowiez, Przibconem de Vnyeklas, Andream de Suchomas, Martinum de Bielcze, Slaymirum de Borku, Vitkonem de Vnyeklas, Jacobum de Rzitky.

In eodem termino omnibus prefatis servitoribus comparentibus, auditis supra- scriptis tabulis et hinc inde documentis lićeni, prefati servitores in contestato iudicio pro iure invenerunt, et Hostyslaw ipsorum potaz exportavit, quod Marcus Czotr principalis disbrigator cum ceteris suis condisbrigatoribus debet Johannem predictum citatum in presenti citacione podle desk zastüpiti. Et si ipse Marcus habet disbriga- tores pro hereditatibus, potest et debet eis uti, si vult, vel solus se defendere contra actores predictos, iure mediante, a kdyZ Marcus zastüpí, tunc prefati actores Protywa et Sigismundus et disbrigatores, kteříž jeho zastüpí, debent compellere servitores ad iudicium finale, quelibet pars duodecim servitores pro sua iusticia, ad crastinum s. Jeronimi [1. října).

Et statim Marcus predictus principalis disbrigator pro se et pro ceteris suis condisbrigatoribus zastüpil in presenti causa et citacione Johannem predictum citatum eoram beneficiariis curie. Super hoc Johannes predictus citatus coram servitoribus prefatis dedit memoriales.

Item Protywa et Sigismundus, prefati actores, conpulerunt servitores iuxta decre- tum servitorum prescriptorum ad terminum ad crastinum s. Jeronimi (1. října) infra- scriptos: Jacobum de Rzitky, Hostyslaum de Bielezie, Wlachonem, Slaymirum et Ja-

50x



Text viewManuscript line view