EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

245

vel generales nostras vel predecessorum nostrorum Romanorum pontificum aut legatorum sedis apostolice litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per easdem ad predictas ecclesias volumus non extendere, sed nullum per hoc eis, quoad asse- cucionem parrochialium ecclesiarum aut beneficiorum aliorum, preiudicium generari el qui- buslibet litteris, indulgenciis et privilegiis apostolicis generalibus et specialibus, quorumcunque lenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat, quomodolibet vel differi, et de quibus quorumque totis tenoribus ac de verbo ad verbum haberi debeat in nostris litteris: mencio specialis: Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre incorporacionis, annexionis, unionis, voluntatis et decreli infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum XV kalendis Junii pontificatus nostri anno sexto.

(Orig. Perg. mit anhiüng. pübst. Bleisig. im m, Landes-Archive. Art. Saar, lit. A. n. 75. Abgedruckt bei Steinbach II. p. 118.)

257.

Pabst Bonifaz IX. gibt den Äbten des Klosters Bruck das Recht, ihren Conventualen die

Absolution, die päbstlichen Reservatfälle ausgenommen, zu ertheilen. Dt. Rom 19. Mai 1395.

Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilecto filio Sdenkoni abbali monasterii Lucensis prope Snoymam, Premonstratensis ordinis, Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Sincere devocionis affectus, quem ad nos et Romanam geris ecclesiam pro- meretur, ut pelicionibus tuis, illis presertim, per que animarum saluti canonicorum dicti tui monasterii consulitur, quantum cum deo possumus, favorabiliter annuamus. Tuis igitur in hac parte supplicacionibus inclinati tibi ac successoribus tuis eiusdem monasterii abbatibus, qui erunt pro tempore, absolvendi auctoritate apostolica quociens fuerit oportunum, omnes et singulos canonicos ipsius monasterii presentes et posteros a quibuscunque excommunicacionum et aliis sentenciis, eciam maioribus et penis, quas ex aliquo delicto vel causa quovis modo incurrerint, in forma ecclesie consueta, iniunctis eis pro modo culpe penitencia salutari et alis, que de iure fuerint iniungenda, dummodo passis iniuriam, si non satisfecerint, satis- faciant competenter, et talia non fuerint, propter que sedes apostolica sit merito consulenda, ac cum eis super irregularitate, si quam divina celebrando aut immiscendo se illis, non tamen in contemptum clavium, aut alias quovis modo contraxerint, ipsis tamen prius a suorum ordinum execucione ad tempus, de quo tibi et eisdem successoribus videbilur suspensis, dispensandi plenam et liberam auctoritatem et licenciam auctoritate apostolica tenore pre-



Text viewManuscript line view