[1] |
|
---|
[2] |
vel generales nostras vel predecessorum nostrorum Romanorum pontificum aut legatorum
|
---|
[3] |
sedis apostolice litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et
|
---|
[4] |
decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus habitos per
|
---|
[5] |
easdem ad predictas ecclesias volumus non extendere, sed nullum per hoc eis, quoad asse-
|
---|
[6] |
cucionem parrochialium ecclesiarum aut beneficiorum aliorum, preiudicium generari el qui-
|
---|
[7] |
buslibet litteris, indulgenciis et privilegiis apostolicis generalibus et specialibus, quorumcunque
|
---|
[8] |
lenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum
|
---|
[9] |
impediri valeat, quomodolibet vel differi, et de quibus quorumque totis tenoribus ac de verbo
|
---|
[10] |
ad verbum haberi debeat in nostris litteris: mencio specialis: Nos enim exnunc irritum
|
---|
[11] |
decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter
|
---|
[12] |
contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre incorporacionis,
|
---|
[13] |
annexionis, unionis, voluntatis et decreli infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis
|
---|
[14] |
autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et
|
---|
[15] |
Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum XV kalendis
|
---|
[16] |
Junii pontificatus nostri anno sexto.
|
---|
[17] |
(Orig. Perg. mit anhiüng. pübst. Bleisig. im m, Landes-Archive. Art. Saar, lit. A. n. 75.
|
---|
[18] |
Abgedruckt bei Steinbach II. p. 118.)
|
---|
[19] |
|
---|
[20] |
Pabst Bonifaz IX. gibt den Äbten des Klosters Bruck das Recht, ihren Conventualen die
|
---|
[21] |
Absolution, die päbstlichen Reservatfälle ausgenommen, zu ertheilen.
|
---|
[22] |
|
---|
[23] |
Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilecto filio Sdenkoni abbali monasterii
|
---|
[24] |
Lucensis prope Snoymam, Premonstratensis ordinis, Olomucensis diocesis salutem et apostolicam
|
---|
[25] |
benediccionem. Sincere devocionis affectus, quem ad nos et Romanam geris ecclesiam pro-
|
---|
[26] |
meretur, ut pelicionibus tuis, illis presertim, per que animarum saluti canonicorum dicti tui
|
---|
[27] |
monasterii consulitur, quantum cum deo possumus, favorabiliter annuamus. Tuis igitur in hac
|
---|
[28] |
parte supplicacionibus inclinati tibi ac successoribus tuis eiusdem monasterii abbatibus, qui
|
---|
[29] |
erunt pro tempore, absolvendi auctoritate apostolica quociens fuerit oportunum, omnes et
|
---|
[30] |
singulos canonicos ipsius monasterii presentes et posteros a quibuscunque excommunicacionum
|
---|
[31] |
et aliis sentenciis, eciam maioribus et penis, quas ex aliquo delicto vel causa quovis modo
|
---|
[32] |
incurrerint, in forma ecclesie consueta, iniunctis eis pro modo culpe penitencia salutari et
|
---|
[33] |
alis, que de iure fuerint iniungenda, dummodo passis iniuriam, si non satisfecerint, satis-
|
---|
[34] |
faciant competenter, et talia non fuerint, propter que sedes apostolica sit merito consulenda,
|
---|
[35] |
ac cum eis super irregularitate, si quam divina celebrando aut immiscendo se illis, non
|
---|
[36] |
tamen in contemptum clavium, aut alias quovis modo contraxerint, ipsis tamen prius a suorum
|
---|
[37] |
ordinum execucione ad tempus, de quo tibi et eisdem successoribus videbilur suspensis,
|
---|
[38] |
dispensandi plenam et liberam auctoritatem et licenciam auctoritate apostolica tenore pre-
|
---|