EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

114

nostrum dominum Bonifacium papam nonum modernum una cum omnibus et singulis aliis predictorum fratrum autenticis imperatorum regum principum marchionum comitum baronum nobilium et aliarum ecclesiasticarum et secularium personarum literis, privilegiis, instrumentis et vigorosis processibus sunt dudum vigorosius ralificale et legitimis certis libris et bullis .perpetuo confirmate, prout clarius el expressius in ipsis bullis et literis apostolicis videbitur de verbo ad verbum contineri, quarum omnium tenorem propter ipsorum prolixitatem causa brevitatis presentibus iuseri et transscribi obmisimus; copias autem predictorum omnium sub manu publica humiliter petenti indubie suas dabimus. Et quia in literis apostolicis felicis recordacionis domini Johannis pape XXII. et conservatoriis una certa clausula extitit expressa, illa videlicet: ,in illis videlicet, que judicialem requirunt indaginem de plano sine strepitu et figura judici, in aliis vero prout qualilas ipsorum exigerit justicie complementum* etc. prout in ipsis originalibus literis plenius continetur, unde querulosa insinuacione predicti Henrici Hawswald procuratoris legitimi dicti domini Nicolai plebani et rectoris hospitalis cruciferorum ordinis sancti Johannis Jerosolimitani in Antiqua Bruna dicte Olomucensis diocesis didicimus, quod licet quilibet plebanus sive rector dicti hospitalis omnium et singulorum debilium et infirmorum cecorum claudorum et aliarum miserabilium personarum ibi degencium tam in temporalibus quam in spiritualibus sit de jure rector procurator tutor protector et defensor, eisque habet juxta sui facultatem necessitatem victus et amictus administrare de bonis, rebus et decimis tam vinorum quam frugum, ipsis per Christi fideles dum pure et libere propter deum causa et racione perpetui testamenti in sustenlacionem teslatis, dalis et liberaliter assignatis, prout in vigorosis et autenlicis literis dicti hospitalis desuper confectis, quas vidimus audivimus et legimus, et nobis presentatis per dictum Henricum procuratorem, plenius continetur; dictisque pauperbius quedam frugum et alterius grani et frumenti certe decime de parochiali ecclesia in Krisans dicte Olomucensis diocesis et de nonnullis villis ad hanc spectantibus, dictis Crewezdorf, Bohdalau, Morawska, Myraschaw, Cossaw elc. sin- gulis annis plebani seu rectores ecclesie in Krisans pro tempore existentes aministrate fuerunt exhibite elargite et porrecte, quarum predictarum decimarum pacificam et quietam possessionem quilibet plebanorum in predicta Krisans habuit predictis pauperibus et ipsorum plebano et rectori hospitalis in Antiqua Bruna singulis annis decimas aministrando, huiusmodi in communi estimacione annue se extendentes ad viginti marcas grossorum pragensium moravici numeri possederunt, quas illas decimas predicti plebani in Crisans aut ipsi pauperes predicti hospitalis una cum suo dispensatore tutore plebano et rectore a X. XX. XXX. XL. L. LX. ac centum el ultra annorum revolucionibus, prout in autenticis literis privilegiis instrumentis et pro- cessibus olim domini Ruperti episcopi Olomucensis et officialis dicte ecclesie Olomucensis ac cuiusdam plebani, protunc rectoris in predicta Crisans ac notariorum publicorum desuper confectis et coram nobis legitime productis lectis et ostensis, lucidius continetur, in tali possessione pacifica, ut jam hominum memoria non habetur nec invenitur de contrario pre- dictorum: tamen, nescitur quo ducte spiritu, partes infrascripte una cum suis in hac parte parcialibus complicibus ducte, dei timore postposito ausu sacrilego videlicet discreti viri dominus Bohdalus dictus in Kinheyt, Janko in Bobrowka alias in Kapylbobra, Michahel in



Text viewManuscript line view