EN | ES |

Facsimile Lines

82


< Page >

[1]
114

[2]
nostrum dominum Bonifacium papam nonum modernum una cum omnibus et singulis aliis
[3]
predictorum fratrum autenticis imperatorum regum principum marchionum comitum baronum
[4]
nobilium et aliarum ecclesiasticarum et secularium personarum literis, privilegiis, instrumentis
[5]
et vigorosis processibus sunt dudum vigorosius ralificale et legitimis certis libris et bullis
[6]
.perpetuo confirmate, prout clarius el expressius in ipsis bullis et literis apostolicis videbitur
[7]
de verbo ad verbum contineri, quarum omnium tenorem propter ipsorum prolixitatem causa
[8]
brevitatis presentibus iuseri et transscribi obmisimus; copias autem predictorum omnium sub
[9]
manu publica humiliter petenti indubie suas dabimus. Et quia in literis apostolicis felicis
[10]
recordacionis domini Johannis pape XXII. et conservatoriis una certa clausula extitit expressa,
[11]
illa videlicet: ,in illis videlicet, que judicialem requirunt indaginem de plano sine strepitu
[12]
et figura judici, in aliis vero prout qualilas ipsorum exigerit justicie complementum* etc.
[13]
prout in ipsis originalibus literis plenius continetur, unde querulosa insinuacione predicti
[14]
Henrici Hawswald procuratoris legitimi dicti domini Nicolai plebani et rectoris hospitalis
[15]
cruciferorum ordinis sancti Johannis Jerosolimitani in Antiqua Bruna dicte Olomucensis diocesis
[16]
didicimus, quod licet quilibet plebanus sive rector dicti hospitalis omnium et singulorum
[17]
debilium et infirmorum cecorum claudorum et aliarum miserabilium personarum ibi degencium
[18]
tam in temporalibus quam in spiritualibus sit de jure rector procurator tutor protector et
[19]
defensor, eisque habet juxta sui facultatem necessitatem victus et amictus administrare de
[20]
bonis, rebus et decimis tam vinorum quam frugum, ipsis per Christi fideles dum pure et
[21]
libere propter deum causa et racione perpetui testamenti in sustenlacionem teslatis, dalis et
[22]
liberaliter assignatis, prout in vigorosis et autenlicis literis dicti hospitalis desuper confectis,
[23]
quas vidimus audivimus et legimus, et nobis presentatis per dictum Henricum procuratorem,
[24]
plenius continetur; dictisque pauperbius quedam frugum et alterius grani et frumenti certe
[25]
decime de parochiali ecclesia in Krisans dicte Olomucensis diocesis et de nonnullis villis
[26]
ad hanc spectantibus, dictis Crewezdorf, Bohdalau, Morawska, Myraschaw, Cossaw elc. sin-
[27]
gulis annis plebani seu rectores ecclesie in Krisans pro tempore existentes aministrate fuerunt
[28]
exhibite elargite et porrecte, quarum predictarum decimarum pacificam et quietam possessionem
[29]
quilibet plebanorum in predicta Krisans habuit predictis pauperibus et ipsorum plebano et
[30]
rectori hospitalis in Antiqua Bruna singulis annis decimas aministrando, huiusmodi in communi
[31]
estimacione annue se extendentes ad viginti marcas grossorum pragensium moravici numeri
[32]
possederunt, quas illas decimas predicti plebani in Crisans aut ipsi pauperes predicti hospitalis
[33]
una cum suo dispensatore tutore plebano et rectore a X. XX. XXX. XL. L. LX. ac centum
[34]
el ultra annorum revolucionibus, prout in autenticis literis privilegiis instrumentis et pro-
[35]
cessibus olim domini Ruperti episcopi Olomucensis et officialis dicte ecclesie Olomucensis
[36]
ac cuiusdam plebani, protunc rectoris in predicta Crisans ac notariorum publicorum desuper
[37]
confectis et coram nobis legitime productis lectis et ostensis, lucidius continetur, in tali
[38]
possessione pacifica, ut jam hominum memoria non habetur nec invenitur de contrario pre-
[39]
dictorum: tamen, nescitur quo ducte spiritu, partes infrascripte una cum suis in hac parte
[40]
parcialibus complicibus ducte, dei timore postposito ausu sacrilego videlicet discreti viri
[41]
dominus Bohdalus dictus in Kinheyt, Janko in Bobrowka alias in Kapylbobra, Michahel in

[42]


Text viewFacsimile