EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

456

civitales et dioceses Pragensem Salczburgensem Gneznensem Strigoniensem Magdeburgensem Pataviensem Olomucensem Luthomislensem Wratislaviensem Myssnensem Lubucensem Po- znaniensem Plocensem Cracoviensem et Wladislaviensem et alias ubilibet constitutis et cuilibet eorum Henricus, permissione divina abbas monasterii beate Marie virginis Scotorum in Wienna, ordinis sancti Benedicli, Pataviensis diocesis, decretorum doctor, conservator et judex principalis jurium et privilegiorum venerabilium virorum dominorum decani et capituli ecclesie Olomucensis, cum aliis nostris in hac parte collegis cum illa clausula: ., quatenus vos vel duo aut unus vestrum etc.^ a sede apostolica specialiter delegatus et deputatus, salutem in domino et mandatis nostris imo verius apostolicis firmiter obedire. Quia dierum crescente malicia sicut vidimus mundum jugiter in deteriora prolabi, sic hominum mentes assueta depravante nequicia malis passim cumulum superaddi. Hinc est, quod exsecranda tyrannorum temeritas heu in presenti plus solito ad ecclesiastica manus suas sacrilegas extendere non veretur et detestabili sua pernicie tanto profundius cum dampnabiliori audacia in deteriora prolabitur, quanto ecclesias pacienciores in sustinendo et desidiores conspicit inimicicias propulsando. Summo opere igitur necessarium et oportunum existit manibus de pulvere excussis contra huiusmodi dampnosas tempestates vigilancius insurgere, ne ex ecclesiarum seguicie aut taciturnitate huiusmodi tanla protervia, non refrenata, sua iniqua sua > (sie) continuacione nimium invalescens jura et libertates ad solum: penitus dejiciat et prosternat, ipsaque hoc ipso laice usurpacionis sacrilege injuriam subeant aut detrimentum derogacionis incurrant. Est ergo pensanda malorum audacia, ut saltem pene formidine retra- hantur a noxiis, sicque boni sectando virlutem meliores effecti non cogantur cum illis deperire. Pridem siquidem literas sanclissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii divina providencia pape noni sub vera eius bulla plumbea in cordula canapi pen- dente, more Romane curie bullatas, non cancellatas, non viciatas nec in aliqua parte suspectas, sed sanas et integras ac omni vicio el suspicione carentes nobis per venerabilem virum dominum magistrum Giselherum decretorum doctorem, procuratorem venerabilium virorum dominorum decani et capituli ecclesie Olomucensis, de cuius procuracionis mandato per instrumentum procuratorii manu Conradi de Theschin, Wratislaviensis diocesis, publici imperiali auctoritate nolarii scriptum, signo ac nomine ipsius solitis et. consuetis consignato, plene constabat exhibitas, nos cum debita reverencia, qua decuit, noveritis recepisse per

omnia in hec verba: ,Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilectis filiis sancli Vin-

centii Wratislaviensis et Scotorum in Wienna Pataviensis diocesis abbatibus etc. Datum Rome apud sanctum Petrum. IL kalendas Maii, pontificatus nostri anno quinto. (Vid. n. 191.) Post quarum quidem literarum apostolicarum presentacionem et recepcionem factas, ut premittitur, prefatus procurator procuratorio nomine prediclorum dominorum decani et capituli ecclesie Olomucensis singularumque personarum eiusdem ecclesie lamentabiliter exposuit et cum magna cordis amariludine coram nobis proposuit querulose, quamvis mullis retraclis temporibus ville possessiones et curie allodiales in Crenowicz, in Uhrzyczicz, in Polkowicz, in Kelczicz, in Drahlow, in Neredin, in Drozdowicz, in Yessaw, in Luthin, in Medwiesie, in Rozwadowicz, in Tynecz, in Krzczman, in Uderlicz, in Przykaz, in Mysle-

Hi



Text viewManuscript line view