[1] |
|
---|
[2] |
civitales et dioceses Pragensem Salczburgensem Gneznensem Strigoniensem Magdeburgensem
|
---|
[3] |
Pataviensem Olomucensem Luthomislensem Wratislaviensem Myssnensem Lubucensem Po-
|
---|
[4] |
znaniensem Plocensem Cracoviensem et Wladislaviensem et alias ubilibet constitutis et
|
---|
[5] |
cuilibet eorum Henricus, permissione divina abbas monasterii beate Marie virginis Scotorum
|
---|
[6] |
in Wienna, ordinis sancti Benedicli, Pataviensis diocesis, decretorum doctor, conservator et
|
---|
[7] |
judex principalis jurium et privilegiorum venerabilium virorum dominorum decani et capituli
|
---|
[8] |
ecclesie Olomucensis, cum aliis nostris in hac parte collegis cum illa clausula: ., quatenus
|
---|
[9] |
vos vel duo aut unus vestrum etc.^ a sede apostolica specialiter delegatus et deputatus,
|
---|
[10] |
salutem in domino et mandatis nostris imo verius apostolicis firmiter obedire. Quia dierum
|
---|
[11] |
crescente malicia sicut vidimus mundum jugiter in deteriora prolabi, sic hominum mentes
|
---|
[12] |
assueta depravante nequicia malis passim cumulum superaddi. Hinc est, quod exsecranda
|
---|
[13] |
tyrannorum temeritas heu in presenti plus solito ad ecclesiastica manus suas sacrilegas
|
---|
[14] |
extendere non veretur et detestabili sua pernicie tanto profundius cum dampnabiliori audacia
|
---|
[15] |
in deteriora prolabitur, quanto ecclesias pacienciores in sustinendo et desidiores conspicit
|
---|
[16] |
inimicicias propulsando. Summo opere igitur necessarium et oportunum existit manibus de
|
---|
[17] |
pulvere excussis contra huiusmodi dampnosas tempestates vigilancius insurgere, ne ex
|
---|
[18] |
ecclesiarum seguicie aut taciturnitate huiusmodi tanla protervia, non refrenata, sua iniqua
|
---|
[19] |
sua > (sie) continuacione nimium invalescens jura et libertates ad solum: penitus dejiciat et
|
---|
[20] |
prosternat, ipsaque hoc ipso laice usurpacionis sacrilege injuriam subeant aut detrimentum
|
---|
[21] |
derogacionis incurrant. Est ergo pensanda malorum audacia, ut saltem pene formidine retra-
|
---|
[22] |
hantur a noxiis, sicque boni sectando virlutem meliores effecti non cogantur cum illis
|
---|
[23] |
deperire. Pridem siquidem literas sanclissimi in Christo patris et domini nostri domini
|
---|
[24] |
Bonifacii divina providencia pape noni sub vera eius bulla plumbea in cordula canapi pen-
|
---|
[25] |
dente, more Romane curie bullatas, non cancellatas, non viciatas nec in aliqua parte
|
---|
[26] |
suspectas, sed sanas et integras ac omni vicio el suspicione carentes nobis per venerabilem
|
---|
[27] |
virum dominum magistrum Giselherum decretorum doctorem, procuratorem venerabilium
|
---|
[28] |
virorum dominorum decani et capituli ecclesie Olomucensis, de cuius procuracionis mandato
|
---|
[29] |
per instrumentum procuratorii manu Conradi de Theschin, Wratislaviensis diocesis, publici
|
---|
[30] |
imperiali auctoritate nolarii scriptum, signo ac nomine ipsius solitis et. consuetis consignato,
|
---|
[31] |
plene constabat exhibitas, nos cum debita reverencia, qua decuit, noveritis recepisse per
|
---|
[32] |
omnia in hec verba: ,Bonifacius episcopus servus servorum dei, dilectis filiis sancli Vin-
|
---|
[33] |
centii Wratislaviensis et Scotorum in Wienna Pataviensis diocesis abbatibus etc. Datum
|
---|
[34] |
Rome apud sanctum Petrum. IL kalendas Maii, pontificatus nostri anno quinto.“ (Vid.
|
---|
[35] |
n. 191.) — Post quarum quidem literarum apostolicarum presentacionem et recepcionem
|
---|
[36] |
factas, ut premittitur, prefatus procurator procuratorio nomine prediclorum dominorum decani
|
---|
[37] |
et capituli ecclesie Olomucensis singularumque personarum eiusdem ecclesie lamentabiliter
|
---|
[38] |
exposuit et cum magna cordis amariludine coram nobis proposuit querulose, quamvis mullis
|
---|
[39] |
retraclis temporibus ville possessiones et curie allodiales in Crenowicz, in Uhrzyczicz, in
|
---|
[40] |
Polkowicz, in Kelczicz, in Drahlow, in Neredin, in Drozdowicz, in Yessaw, in Luthin, in
|
---|
[41] |
Medwiesie, in Rozwadowicz, in Tynecz, in Krzczman, in Uderlicz, in Przykaz, in Mysle-
|
---|
[42] |
|
---|
[43] |
|
---|
[44] |
|
---|