EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

338

equi cum gulure frenatum apparebat; littere vero circumferenciales eiusdem sigilli capilales, ut prima facie apparebant, per omnia erant tales: -- Petrus dei gracia ecclesie Olomucensis episcopus," sigillatam publice exhibuit, presentavit et ostendit, cuius quidem littere tenor sequitur per omnia in hec verba: ,In nomine domini amen. Cum dignum iuslum existat etc, Datum et actum Anno domini MCCC? octuagesimo quinto in cathedra sancti Petri quo capitulum in ecclesia nostra Olomucensi celebratur generale. (Vid. Band XL n. 351.) Quaquidem littera sic exhibita et ostensa ac presentata mox prefatus dominus Johannes petebat, eandem copiari transsumi exemplari transcribi sub publica manu cum nostri inter- posicione decreti, ut presenti transsumpto tam in iudicio quam extra plenaria fides possit adhiberi. Nos igitur Jacobus Bussco, officialis et vicarius prefatus pelicionibus dicti domini Johannis utpote iustis annuentes litteram suprascriptam per Vitum de lompnicz, notarium actorum et scribam causarum consistorii Luthomislensis nostrum, sub publica manu trans- sumendam sigilloque vicariatus curie Luthomislensis sigillandam mandavimus el decrevimus, volentes et tenore presencium decernentes, quod presenti transsumpto deinceps in omnibus ei per omnia plenaria fides adhibeatur tam in iudicio quam extra, sicut littere originali, ipsumque transsumptum fidem faciat in agendis; quibus omnibus et singulis nostram inter- ponimus auctoritatem et decretum. In cuius rei testimonium presens transsumptum per Vitum notarium conscriptum sigillo vicariatus nostri appensione iussimus communiri. Datum Luthomisl anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, indiccione quinta, die XXP mensis Januarii, hora completorii vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ei domini nostri domini Bonifacii divina providencia pape noni anno octavo, in consistorio Luthomislensi, ubi jura redduntur. Presentibus discretis viris dominis Johanne de Skutecz presbitero, capellano reverendi in Christo patris et domini domini Johannis episcopi Lutho- mislensis, Nicolao de Praga baccalaureo in artibus, Johanne de Zabrzeh et Stephano de Zaluzeh, clericis Luthomislensis diocesis et aliis testibus fidedignis. `

Et ego Vitus natus guondam Petri de Lompnicz clericus pragensis diocesis publicus imperiali auctoritate et actorum curie episcopalis Luthomislensis juratus notarius etc.

(Orig. Perg. mit anh. Sig. im mähr, Landes-Archive, Olm, August. lit, F. n. 1/C.)

333. Smil, Archidiacon von Leitmerits und Canonicus von Olmütz, erklärt vor dem Prager Official, dass sich der Olmütser Canonicus Andreas verpflichte die 30 Mark, welche er

dem Olmitzer Canonicus Philipp schuldet, innerhalb eines gewissen Termines zu bezahlen. Dt. 5. Februar 1397. i

Constitutus personaliter coram nobis Johanne Kbel officiali et actis nostris obliga- toriis honorabilis vir dominus Smylo, archidiaconus Luthomericensis in ecclesia Pragensi et Olomucensis canonicus, dicens se habere mandatum ad infrascripta ab honorabili viro domino Andrea, decano ecclesie Olomuc. predicte, concessum, prout in cartha eidem domino Smyloni



Text viewManuscript line view