EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

336 donariis, hominibus, decimis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis, aquarum decur- sibus, piscationibus, sylvis, rubetis, virgultis, nemoribus, venationibus, aucupationibus, impositionibus, steuris, servitiis, ac generaliter universis proventibus et pertinentiis, quibus- cunque nominibus valeant declarari, et ad dictam villam sunt pertinentia, cum pleno jure et dominio absque diminutione, prout nos ipsi prefatam villam in campis et villa ab antiquo tenuimus et possedimus, nihil juris proprietatis, seu dominii nobis et successoribus nostris, nostroque monasterio in villa eadem relinquentes, sed totum jus et dominium, quod nobis in predictis bonis competebat, in antefatos videlicet. Wenceslaum dietum de Doloplass et filium suum, etiam Wenceslaum, transducimus, largimur, conferimus, pleno jure et dominio ad vilam eorum duntaxat, ita, ut ipsi prefata villa uti et frui debeant, prout ipsis melius videbitur expedire, sine quolibet impedimento, quiete et pacifice possidere, manutenere, regere libere et heredilarie, et si umus decedet, alter, seu altera superstes ea bona possi- debit pleno jure et dominio ad tempora vitz sum, eximentes eos ab omnibus donarii (sic), tributis, daciis, exactionibus, steuris regalibus et principalibus, monasterialibus et universaliter ab omnibus vexationibus quibuscunque. Cum autem curiam colonariam in villa Doloplass, quam pro nunc inter homines ibidem residentes ad colendum divisit vel exposuit, parata pecunia ab ipsis hominibus redimet, et per ipsos locata possederit, ex tunc post mortem ipsorum omnia mobilia vel immobilia in campis ad dictam curiam spectantibus, e in ipsa curia remanentibus, ad nos et nostrum monasterium sine quolibet obstaculo absolute rever- tentur. Cum autem dominus universorum prefatos videlicet Wenceslaum dictum de Doloplass filiumque suum Wenceslaum ex hoc mundo evocaverit, statim antedicta villa cum curia colonaria cum omnibus juribus, proprietatibus, appendiciis et pertinentiis universis, prout superius expositum, etiam cum pleno jure et dominio absque impedimento h:eredum, succes- sorum et amicorum quorumcunque sine solutione pecunie ad nos et nostrum monasterium libere et absolute revertentur. In quorum evidens testimonium sigilla nostra abbatis et conventus animo deliberato et de nostra certa scientia presentibus sunt appensa. Datum et actum in Wellegrad anno domini MOCCLXXXXVIL feria sexta infra octavas Epiphanie

domini nostri Jesu Christi.

(Inseriert in n. 371.)

371.

Wenzel von Doloplas und sein Sohn erkliren, dass sie vom Kloster Velehrad das Dorf Doloplas um 200 Mark Prager Groschen auf ihre Lebenszeit gekauft haben. | Dt. 13. Jänner 1397. s. 1.

Ego Wenceslaus de Doloplas, una cum filio meo Wenceslao nomine, tenore- presentium recognoscimus universis, nos villam Doloplass cum omnibus suis juribus, usibus, proprietatibus et pertinentiis apud venerande religionis viros et dominos, dominum abbatem et conventum in Welehrad rite et rationabiliter emptionis titulo pro ducentis marcis gros-



Text viewManuscript line view