EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

C. 16 ca 1410. 55

igitur vos, carissimi, licet vobis tamen facie ignotus', verum fidelis in deo ad vestram salutem, diligite vos invicem, state in unitate, et ne pa- ciamini vos ullo modo inter vos ipsos separari. Nam illa unitas, que est per veram fidem, deo salvos servabit vos. Deus vicissim prosperos per suam misericordiam vobis concedat successus, ut carnem, mundum et diabolum possitis vincere.

Hoc, carissimi, animadvertentes, mementote, ne per vos aliqua schis- mata, prodiciones, invidie, ire etc oriantur. Si quis inter vos est intrac- tabilis et discordiarum seminator, hune inter vos tamquam fratrem co- arguite. Coram iudicio ne contendatis, nam utrimque magnum detrimen- tum fit in anima, corpore et opibus. Studete magis iniuriam, que fit deo, quam que vobis, vindicare. In quo proch dolor totus mundus errat, quod mortales magis suam iniuriam, quam dei, vindicare cupiunt. Hanc viam maxime Antichristus preparat, et pulcre sternit, presertim nobis sacerdotibus, qui nolumus, ut hominum statuta exaccius quam verbum dei serventur? Ecce hic sacerdos, monachus aut prelatus mechatur aut adulteratur, hoc facinus impune abit, et si quid iuxta voluntatem suam docet, hoc wlt sub anathemate observari. Seculares similiter, si quis deum opprobrio afficit, non puniunt: sed si quis dicit ad illos: ,patres conscripti, iniuste me condempnastis*, quod sepius ita fit, tunc gladio, quod iudices iniusticie arguat, puniunt.?

Ego autem in domino confido, quod ab istis malis vos liberabit, ut magis illius legem custodiatis, quam statuta hominum. Hanc cum serva- veritis, nemo vobis nocere poterit Idcirco, carissimi, habete racionem earum rerum, que sunt eterne et que numquam pereunt. Due enim sunt res, condempnacio et vita eterna. In condempnacione ignis perpetuus, tenebre, cruciatus ingens et cum diabolis sempiterna inustio. In vita autem eterna gaudium perfectum, lux, ubi nullus dolor neque cruciatus, et cum ipso deo angelisque eius conversacio. Ut sanctus Paulus dicit?: Quod oculus non vidit et auris non audivit, neque in cor hominis intelligite hic bominis plenarie ascendit, deus* diligentibus se pre- paravit". Beati ergo erimus, dum beatitudine illa fruemur, ubi perfecta dileecio erit; ibi enim videbimus, quis sit anathematizatus, dampnatus et maledictus, ibi omnia peccata nunc in corde hominum latencia conspi- cientur, ibi tale gaudium et consolacionem experiemur, qua numquam privabimur. Et si quid hic propter Christum paciemur, beati erimus. Nam per crucem et afflicciones sicut aurum igne probamur fabro, qui universum mundum ex nihilo condidit. Beati igitur erimus, si in bono usque ad finem perseveraverimus.

bvolumus Op. *clarissimi Op. $homini Op. *quid deus Op.

! Srun. Gal. 1, 22 ,eram autem ignotus facie. *Srvn. Vijklad kap. 42C (Erben 1, 149): jenz chtie, aby jejich nálezkové byli pilnéjie zachováni, nez bozie prikázánie. ? Sron. Vijklad na uv. m., kap. LXIX F (str. 256). * Srun. 1 Mach. 5, 48, Luc. 10, 19. *1. Cor. 2, 9.



Text viewManuscript line view