356 Č. 171. 1413, Juli.
secta suspectum, ad iudicium evocavit, non tamen incarcerando, sed, de-
ferendo suo gradui, recepto ab eo iuramento sola obligacione de stando
iuri et diffinitivam sentenciam expectando sub periurii et excomunica-
cionis late sentencie penis, quas ipso facto incurreret, si *ante rece-
deret, contentus, sub quibus penis idem Jeronimus sponte se obligavit
et publice per aliquos terminos iudieiales servando promissa comparuit.
Sed cum appropinquaret terminus examinandi testes, idem Jeronimus,
sue obligacionis et fame, ymmo salutis immemor, clam recessit, sicque
dictas periurii et excomunieacionis penas pronunciabatur* iudicialiter in
causa heresis incurrisse," prout premissa omnia et singula de Dominico
et Jeronimo in causarum actis luce clarius adapparent, estque ob hoc
ipse Jeronimus hic et Prage publice" denunciatus.' In quibus excomuni-
cacione et periurio iuxta pronunciacionem prefati domini officialis in
causa heresis, ut prefertur, ultra annum pertinaci animo perduravit. Ob
quid iuxta disposicionem iuris. et sanctorum patrum sancciones, ut no-
stis, non restat, nisi ipsum velud hereticum per diffinitivam sentenciam
condempnari. Quare de vestris legalitatibus et zelo fidei indubie confidi-
mus, quod tali velud privilegiis universitatis vestre indigno non velitis
assistere, nec permittatis ipsum huiusmodi privilegiis uti, sed pocius
contra eum uti tanto zelancius, quanto cum suis complieibus universi-
tatem vestram infamasse dinoscitur et turbasse.
Rursus ex parte venerabilis Joh[annis] Syb[art] predicti notificamus,
nichil penitus sinistri literis suis episcopo et capitulo" scripsisse. Non
enim in ipsis scripsit, quod studentes universitatis Pragensis, sed quos-
dam scolares seu clericos dyocesis Zagrabiensis deprehendil, perversi Wicleffi-
starum dogmatis sectatores, nec eos a vestra universitate christianissima se-
ductos asserit aut credit quisquam, sed a quibusdam Wicleffistis, vestre
universitatis adversariis perinfestis; et verissimum esse, plures precipuo-
rum nostrorum magistrorum experiencia comprobarunt.
Item quod scribit, quod eiusdem erroris Wicleff heresiarce sectatores'
per Bohemiam conentur ad ecclesiarum spoliaciones potentes seculi provocare, hoc
similiter alii quam plures doctores famosissimorum et multorum aliorum
veridicorum ac notabilium virorum *tam religiosorum quam secularium
relatibus" tam voce quam scripto perceperunt. Nec hoc asserendo ipse
aut quisquam universitatis vestre aut" regni Bohemie famam celebrem
obfuscasse censendus est, sicut nec asserens Judam apostolum esse pro-
ditorem Christi, aut Nicholaum leuitam hereticum, cetum apostolicum
aut Leuiticum diffamavit. Est enim publica fama, quod tales Wyclef-
fiste vobiscum sint, et vos tanto cercius nostis pre ceteris, quanto ex-
$ се Vd opraveno z pronuncciabatur. — t není v rkpe. — “ve Vd touž rukou nad
řádkem. — * ve Vd následuje škrtnuté re.
V Srun. Klicman, Processus judiciarius contra Jeronimum de Praga habitus Viennae
a 1410—1412, Hist. Arch. C, Ak. & 12, v Praze 1898. — U Srvn. Palackjj, Docum. str.
417—426. — '* Viz príl. c. 168 a 169.
* 234 Vd
* 234' Vd