91305
С. 60. 1413, Mart. - April ante 23? 167
In isto volo stare: quod^ babeo papam pro vicario Christi in ec-
clesia Romana, sed non est mihi fides. Item in isto sto: si papa est pre-
destinatus et exercet officium pastorale, sequens Christum in moribus,
tunc est caput tante militantis ecclesie, quantam regit; et si sic regit
capitaliter secundum legem Christi totam iam militantem ecclesiam, tune
est verus eius capitaneus sub archicapite domino Ihesu Christo. Si vero
vivit Christo contrarie, tunc est fur, latro, ascendens aliunde et est lupus
rapax," ypocrita, et nunc inter omnes viantes precipuus Antichristus.
Debent ergo secundum premonicionem Christi oves cavere sibi a tali
lupo et attendere propheciam Christi dicentis: ,Si dixerint, ecce hic est
Christus, nolite credere^. Quare? Quia ,surgent Pseudochristi^, id est papa
sub nomine Christi, „et dabunt signa magna; surgent pseudoprophete*,
ut paparum doctores, ,et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in er-
rorem inducantur, si fieri potest, eciam electi^. Beatus ergo, qui non
timuerit ipsorum terrores de celo fulminantes, id est excomunicaciones,
quibus terrent iustos et admiracionem inducunt in populis, et prodigia,
id est a longe facta miracula, quia a Romana curia Pragam per ducenta
miliaria, qualia nec fecit Symon Magus, nec Petrus apos*tolus. Beatus
eciam, qui considerat ,abhominacionem desolacionis^, ,que dicta est a
Daniele," stantem* in loco sancto. Qui legit, intelligat^, ait Christus?
capud ecclesie.
Que enim potest esse maior abhominacio desolacionis in loco sancto,
id est in dignitate sancta, quam in quo resedit sanctissimus, piissimus,
mitissimus, humilimus, pauperrimus, laboriosissimus, pacientissimus, ca-
stissimus, in illo loco sancto, id est in sanctitate, residet nomine sanctis-
simus, re pessimus, crudelissimus, vindicatissimus, superbissimus, mundo
ditissimus, accidiosissimus, impacientissimus, inmundissimus ? Nonne est
abhominacio in abstracto desolacionis? Vere" „in deserto", omnium vir-
tutum derelicto loco, ostenditur a pseudoprophetis Christus.
Prophetavit et premonuit suos Christus dicens?': ,,Cum videritis ab-
hominacionem in loco sancto; qui legit, intelligat". Et post?: ,Si dixe-
rint, ecce in deserto est Christus, nolite credere, nolite exire^, scilicet
a fide recta, quam vobis ostendi, dicens," quod maior est in regno celo-
rum, qui est humilior, et qui se exaltat, abieccior. „Nolite credere“ om-
nibus, que dixerint vobis pseudoprophete ostendentes, quia Rome residet
capitaliter in persona Christus. O ,,beatus,? qui non fuerit scandalisatus !*
* stante U.
! Loserth, Hus und Wictif 228 n. pokoust se namluviti ctenári, Ze zde uzito Wycli-
fova Trialogu a traktátu De Christo, ale pracné shledávané parallely jeho podävaji
nezvratný důkaz, že tomu tak není. Rovněž mínění, že by se zde ozýval Wyclif, De
ecclesia I, 29 n., není nijak opřeno, ani vzdálených shod není. Nauka jest ovšem Wy-
clifská, ale slovnjjch ohlasü nenalézám. — " Sron. Mat. 7, 15. — '* Mat. 24, 23—24.
— Dan. 9, 27. — * Mat, 24, 15. — ?' Srun. Mat. 24, 26. -— *' Sron. Mat. 23, 11—12;
Luc. 14, 11. — ? Mat. 11, 6.