Facsimile view
69
269
CCLXXVIII.
. Bruno, episcopus Olomucensis, monasterio Oslowanensi jus patronatus
ecclesiae in Mohelno confirmat. Dt. in Modřice, III. Nonas Junii,
1259.
Bruno dei gratia Olomucensis Episcopus dilectis iu Christo Abba-
tisse et conuentui in Ozlawan Ordinis Cisterciensis salutem in domino.
Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis
quam ordo exigit rationis vt id per officii nostri sollicitudinem ad effectum
debitum perducatur. Cum igitur, sicut vestra nobis exhibita petitio conti-
nebat, magnificus princeps dominus Premilz Marchio Morauie illustris pium
liberalitatis et deuotionis zelum erga uos et monasterium vestrum gerens
ius patronatus quod habuisse dinoscitur in ecclesia de Mohiln nostre dio-
cesis in vos duxerit transferendum sicut in litteris suis confectis exinde
plenius continetur nos vestre deuotionis supplicationibus inclinati dictique
principis factum pium et prouidum commandantes in domino vobis ius pre-
sentandi ad dictam ecclesiam de Mohiln nostro et successorum nostrorum
et Archidiaconi loci qui pro tempore fuerit per omnia iure saluo auctoritate
ordinaria confirmamus mandantes sub interminatione anathematis ne quis
hanc nostram confirmationem presumat infringere uel sibi ausu temerario
contraire. Datum in Moderiz Ш. Nonas Iunii anno domini M. CC. LVIIII.
Ex originali cum sigillo illaeso ejusdem monasterii.
CCLXXIX.
Wichardus de Tyrna confert jus palronalus ecclesiae in Dobrany sororibus
sanctae. Mariae Magdalenae. Di. in Wranow, XI. Kalendas Augusti,
1259. |
In nomine domini amen. Cum ea, que aguntur in tempore, libenter
etiam tempore a memoria hominum dilabuntur, gesta memorabilia a studiosis
et fidelibus scriptis et testibus roborantur, ut ad generationes transeant
seculorum. Nos Wichardus de Tyrna et . . . uxor mea et Johannes
gener meus dictus de Dobran scire volumus uniuersos presentes et futuros