EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

269

CCLXXVIII.

. Bruno, episcopus Olomucensis, monasterio Oslowanensi jus patronatus ecclesiae in Mohelno confirmat. Dt. in Modřice, III. Nonas Junii, 1259.

Bruno dei gratia Olomucensis Episcopus dilectis iu Christo Abba- tisse et conuentui in Ozlawan Ordinis Cisterciensis salutem in domino. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis vt id per officii nostri sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum igitur, sicut vestra nobis exhibita petitio conti- nebat, magnificus princeps dominus Premilz Marchio Morauie illustris pium liberalitatis et deuotionis zelum erga uos et monasterium vestrum gerens ius patronatus quod habuisse dinoscitur in ecclesia de Mohiln nostre dio- cesis in vos duxerit transferendum sicut in litteris suis confectis exinde plenius continetur nos vestre deuotionis supplicationibus inclinati dictique principis factum pium et prouidum commandantes in domino vobis ius pre- sentandi ad dictam ecclesiam de Mohiln nostro et successorum nostrorum et Archidiaconi loci qui pro tempore fuerit per omnia iure saluo auctoritate ordinaria confirmamus mandantes sub interminatione anathematis ne quis hanc nostram confirmationem presumat infringere uel sibi ausu temerario contraire. Datum in Moderiz Ш. Nonas Iunii anno domini M. CC. LVIIII.

Ex originali cum sigillo illaeso ejusdem monasterii.

CCLXXIX.

Wichardus de Tyrna confert jus palronalus ecclesiae in Dobrany sororibus sanctae. Mariae Magdalenae. Di. in Wranow, XI. Kalendas Augusti, 1259. |

In nomine domini amen. Cum ea, que aguntur in tempore, libenter etiam tempore a memoria hominum dilabuntur, gesta memorabilia a studiosis et fidelibus scriptis et testibus roborantur, ut ad generationes transeant seculorum. Nos Wichardus de Tyrna et . . . uxor mea et Johannes gener meus dictus de Dobran scire volumus uniuersos presentes et futuros


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile