EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

241

CCLII.

Bruno, episcopus Olomucensis, consecrat ecclesiam parochialem s. Jacobi Iglaviae, ejusque dotem describit et. confirmat. Dl. [glaviae, pridie Kal. Maji, 1257.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Nos Bruno dei gratia Olomucensis ecclesie episcopus. Notum facimus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris hanc paginam inspecturis. Quod obtentu et precibus conuentus ecclesie Siloensis el ciuium in Igla, pridie Calendas Maii, feria quinta Pentecostes suffragante spiritus sancti gratia ad laudem et honorem dei, sancti quoque Iacobi apostoli et s. Marie Magdalene, chorum parochialem et altare summum, nec non in medio ecclesie altare vnum ad honorem s. Nicolai, et aliorum plurimorum dedicauimus sanctorum. De anniuersario siquidem die dedicationis taliter ordinantes, vt eiusdem chori et altaris summi dedicatio feria tertia pentecostes annis singulis peragantur, sequenti vero die dedicatio altaris s. Nicolai; et omnibus vere confessis et coníritis, deuotionis affectu tunc inibi congregatis quadraginta dies de iniuncta eis penitentia, et sequenti die totidem dies ad altare s. Nicolai de omnipotentis dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli con- fisi clementia misericorditer relaxamus. Porro ne ex vetustate et processu temporum in dubium prolabantur, dotes ipsius ecclesie cum ambitu ex ter- minis parochie attinentibus hoc modo sicut in priuilegiis principum inueni- mus, fecimus circumscribi. Quorum hec sunt nomina, Pobicozel, Borischow, Wincenow, Kossow, Bolemilziz, Dobresowiz, Porez, Lehotka, Slibor, et alterum Stibor, Bukow, Zmierzna, et secundum Zmierzna, Sareh, molen- dinum, allodium cum suis agris. Decima vero hebdomada de theloneo. In quo pago seu ambitu iam scripto, per omues villas adiacentes iam cultas seu in posterum colendas plene decime de omni grano parochie iam dicte in sustentationem plebani, ab eorum cultoribus in perpetuum annis singulis persoluentur. Quibus e conuerso plebanus hec recipiens, baptismum, sepul- turam, nec non omnia ecclesie iura tenebitur exhibere. Cum hec ergo sane gesía sint utiliter et decenter iam dictam parochiam cum omni dote sua presenti et futura nostram recipimus in tutelam, ut qui temere et in-

iuriose contra eam presumpserit, nec condigne satisfecerit, reus anathematis 31



Text viewManuscript line view