[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Bruno, episcopus Olomucensis, consecrat ecclesiam parochialem s. Jacobi
|
---|
[4] |
Iglaviae, ejusque dotem describit et. confirmat. Dl. [glaviae, pridie Kal.
|
---|
[5] |
|
---|
[6] |
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Amen. Nos Bruno dei
|
---|
[7] |
gratia Olomucensis ecclesie episcopus. Notum facimus omnibus Christi
|
---|
[8] |
fidelibus presentibus et futuris hanc paginam inspecturis. Quod obtentu
|
---|
[9] |
et precibus conuentus ecclesie Siloensis el ciuium in Igla, pridie Calendas
|
---|
[10] |
Maii, feria quinta Pentecostes suffragante spiritus sancti gratia ad laudem
|
---|
[11] |
et honorem dei, sancti quoque Iacobi apostoli et s. Marie Magdalene,
|
---|
[12] |
chorum parochialem et altare summum, nec non in medio ecclesie altare
|
---|
[13] |
vnum ad honorem s. Nicolai, et aliorum plurimorum dedicauimus sanctorum.
|
---|
[14] |
De anniuersario siquidem die dedicationis taliter ordinantes, vt eiusdem
|
---|
[15] |
chori et altaris summi dedicatio feria tertia pentecostes annis singulis
|
---|
[16] |
peragantur, sequenti vero die dedicatio altaris s. Nicolai; et omnibus vere
|
---|
[17] |
confessis et coníritis, deuotionis affectu tunc inibi congregatis quadraginta
|
---|
[18] |
dies de iniuncta eis penitentia, et sequenti die totidem dies ad altare
|
---|
[19] |
s. Nicolai de omnipotentis dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli con-
|
---|
[20] |
fisi clementia misericorditer relaxamus. Porro ne ex vetustate et processu
|
---|
[21] |
temporum in dubium prolabantur, dotes ipsius ecclesie cum ambitu ex ter-
|
---|
[22] |
minis parochie attinentibus hoc modo sicut in priuilegiis principum inueni-
|
---|
[23] |
mus, fecimus circumscribi. Quorum hec sunt nomina, Pobicozel, Borischow,
|
---|
[24] |
Wincenow, Kossow, Bolemilziz, Dobresowiz, Porez, Lehotka, Slibor, et
|
---|
[25] |
alterum Stibor, Bukow, Zmierzna, et secundum Zmierzna, Sareh, molen-
|
---|
[26] |
dinum, allodium cum suis agris. Decima vero hebdomada de theloneo.
|
---|
[27] |
In quo pago seu ambitu iam scripto, per omues villas adiacentes iam cultas
|
---|
[28] |
seu in posterum colendas plene decime de omni grano parochie iam dicte
|
---|
[29] |
in sustentationem plebani, ab eorum cultoribus in perpetuum annis singulis
|
---|
[30] |
persoluentur. Quibus e conuerso plebanus hec recipiens, baptismum, sepul-
|
---|
[31] |
turam, nec non omnia ecclesie iura tenebitur exhibere. Cum hec ergo
|
---|
[32] |
sane gesía sint utiliter et decenter iam dictam parochiam cum omni dote
|
---|
[33] |
sua presenti et futura nostram recipimus in tutelam, ut qui temere et in-
|
---|
[34] |
iuriose contra eam presumpserit, nec condigne satisfecerit, reus anathematis
|
---|
[35] |
31
|
---|