Facsimile view
69
186
monemus et hortamur attente mandantes quatenus eundem electum, cum ad
vos accesserit, pro apost. Sedis et nostra reuerentia recipientes ac honori-
fice pertractantes, ei ac familie sue de necessariis et securo conductu
liberaliter prouidere curetis, ità quod ipse cum ad nos redierit grata de
vobis referre valeat, nosque deuotionem vestram proinde dignis in domino
laudibus commendemus; alioquin sententiam, quam rite tulerit in rebelles
ratam habebimus, et faciemus auctore domino usque ad satisfactionem con-
dignam appellatione remota inuiolabiliter obseruari. Datum Laterani, VIII
idus Aprilis. Pontificatus nostri anno XI.
Ibidem — epistola 917.
CCX.
Jdem ecclesiam monasterii Rayhradensis visitantibus indulgentias. elargitur.
Dt. Laterani, VII. Idus Aprilis, 1254.
Ennocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis preposito
et conuentui monasterii sancti Petri de Raygrad ordinis S. Benedicti
Olomucensis diecesis salutem et apostolicam benedictionem. Loca sanctorum
omnium pia et prompta sunt deuotione a Christi fidelibus veneranda, ut
dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant, et ipsorum
nobis vendicando quodammodo patrocinium apud ipsum, quod merita non
obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Licet igitur, sicut
intimantibus. nobis accepimus, fideles Christi ad ecclesiam vestram in festo
b. Petri, in cuius honore ipsa asseritur ecclesia dedicata, deuote accedant,
suorum impetraturi veniam delictorum, ut eo tamen libentius et uberius
veniant ad eandem, quo dono celestis gratie salutaris senserint se refectos,
omnibus vere penitentibus et confessis, qui eandem ecclesiam in iam dicto
festo venerabiliter visitant, annuatim XL. dies de iniuncta sibi penitentia
misericorditer relaxamus, Datum Laterani VII. Idus Aprilis. Pontificatus
nostri anno XI.
E copia ejusdem monasterii a R. D. Abbate Victore Schlossar trans-
missa.