EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

138

ob specialem deuocionem et instanciam Gregorii, dilecti capellani nostri, Olomucensis canonici, qui in eisdem bonis iure canonie successit, huic pagine ad uerbum statuimus inserendum, quod taliter incipitur et finitur: In nomine et cetera. Datum et cetera. Nos igitur pie deuocionis desiderio excitati, donacionem seu recompensacionem quatuor mansorum Gradicensium in villa Vdrilice, prout in nostri patrui Premizl priuilegio super hoc con- fecto plenius continetur, confisi, de speciali gracia patris nostri W encezlai, regis incliti. Boemorum, Olomucensi ecclesie nostre liberalitatis priuilegio cum appensione sigilli nostri et subscripcione testium imperpetuum confir- mamus. Huius rei testes sunt: Pardus, camerarius Olomucensis. Beneda, magister venatorum. Spitata. Slaua iudex. Bludo Olomucensis castellanus. Boceko, castellanus Znoymensis, cum pluribus eiusdem castri castrensibus. Sudomirus, filius Sudomiri, camerarius Brecyslauensis. Ratyborius de Bel- kouice. Pardus, filius Fabiani. Lasco. Sulizlaus, filius Protiuen ect. Datum in Znoym anno domini Millesimo CC. L. I. XVII. Kalendas Iunii. In- diccione IX. concurrente VI.

E codicibus Olomucensi I. fol. 20. et Cremsiriensi D. VII.

CLXIV.

Idem monasterio Gradicensi concedit civitatem Hranice locandam cum foro

ibidem. IV. feria; nec non confirmat possessionem lerrae camerariorum in

Topolan, quam monasterio Bohuš de Gedownice contulit. Dt. in Znoym, XIV. Kal. Junii, 1251.

In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis amen. Premisl, dei gracia marchio Morauie, ecclesie Gradicensi, ordinis Premonstratensis, Olomucensis diocesis, et fratribus tam presentibus, quam futuris regularem uitam ibi professis in perpetuum. Cum ex nostre principalis autoritatis clementia cunctorum profectui nos extendere debeamus, maxime uero uiris a probitate religionis commendatis et domesticis fidei, qui pro statu matris ecclesie gubernatori omnium iugi famulamine deuotius insistunt supplicando, manum pie consolationis impendere teneamur, quatenus in bonis crescant spiritualibus, progressum accipiant in mundanis. Nouerint itaque vniuersi



Text viewManuscript line view