[1] |
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
ob specialem deuocionem et instanciam Gregorii, dilecti capellani nostri,
|
---|
[4] |
Olomucensis canonici, qui in eisdem bonis iure canonie successit, huic
|
---|
[5] |
pagine ad uerbum statuimus inserendum, quod taliter incipitur et finitur:
|
---|
[6] |
In nomine et cetera. Datum et cetera. Nos igitur pie deuocionis desiderio
|
---|
[7] |
excitati, donacionem seu recompensacionem quatuor mansorum Gradicensium
|
---|
[8] |
in villa Vdrilice, prout in nostri patrui Premizl priuilegio super hoc con-
|
---|
[9] |
fecto plenius continetur, confisi, de speciali gracia patris nostri W encezlai,
|
---|
[10] |
regis incliti. Boemorum, Olomucensi ecclesie nostre liberalitatis priuilegio
|
---|
[11] |
cum appensione sigilli nostri et subscripcione testium imperpetuum confir-
|
---|
[12] |
mamus. Huius rei testes sunt: Pardus, camerarius Olomucensis. Beneda,
|
---|
[13] |
magister venatorum. Spitata. Slaua iudex. Bludo Olomucensis castellanus.
|
---|
[14] |
Boceko, castellanus Znoymensis, cum pluribus eiusdem castri castrensibus.
|
---|
[15] |
Sudomirus, filius Sudomiri, camerarius Brecyslauensis. Ratyborius de Bel-
|
---|
[16] |
kouice. Pardus, filius Fabiani. Lasco. Sulizlaus, filius Protiuen ect. Datum
|
---|
[17] |
in Znoym anno domini Millesimo CC. L. I. XVII. Kalendas Iunii. In-
|
---|
[18] |
diccione IX. concurrente VI.
|
---|
[19] |
E codicibus Olomucensi I. fol. 20. — et Cremsiriensi D. VII.
|
---|
[20] |
|
---|
[21] |
Idem monasterio Gradicensi concedit civitatem Hranice locandam cum foro
|
---|
[22] |
ibidem. IV. feria; nec non confirmat possessionem lerrae camerariorum in
|
---|
[23] |
Topolan, quam monasterio Bohuš de Gedownice contulit. Dt. in Znoym,
|
---|
[24] |
|
---|
[25] |
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis amen. Premisl, dei
|
---|
[26] |
gracia marchio Morauie, ecclesie Gradicensi, ordinis Premonstratensis,
|
---|
[27] |
Olomucensis diocesis, et fratribus tam presentibus, quam futuris regularem
|
---|
[28] |
uitam ibi professis in perpetuum. Cum ex nostre principalis autoritatis
|
---|
[29] |
clementia cunctorum profectui nos extendere debeamus, maxime uero uiris
|
---|
[30] |
a probitate religionis commendatis et domesticis fidei, qui pro statu matris
|
---|
[31] |
ecclesie gubernatori omnium iugi famulamine deuotius insistunt supplicando,
|
---|
[32] |
manum pie consolationis impendere teneamur, quatenus in bonis crescant
|
---|
[33] |
spiritualibus, progressum accipiant in mundanis. Nouerint itaque vniuersi
|
---|
[34] |
|
---|
[35] |
|
---|