EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

363

fidelitatis tue seruiciis que nobis ad augmentum honoris nostri et ecclesie nostre profectum diucius ac incessanter gratuito inpendisti, pro quibus ut condecet te remunerare volumus quod fructuosus appareat labor tuus, et fidelitas tua magis erga nos et ecclesiam nostram per huiusmodi retribu- tionis premium accendatur. Damus et conferimus libenter ac liberaliter tibi et heredibus tuis iure feudali villam Bicowiz cum omnibus suis pertinenciis et iuribus, censu, decimis, allodio, iudicio, stura, siluis, pratis; pascuis, molendinis, aquis, piscationibus, ortis, curticulis, humulariis, agris cultis et incultis; et omnibus aliis seruiciis et redditibus, nullo diminuto penitus vel excepto, per te ac heredes tuos perpetuo possidendam. Item decem marcas argenti percipiendas annis singulis ab Abbate T'rebecensis monasterii qui pro tempore fuerit, quas tenetur soluere pro decimalibus denariis tibi et heredibus tuis iure conferimus prenotato. Hoc autem de consilio canoni- corum nostrorum ordinauimus et statuimus quod vassallus quilibet ecclesie nostre qui per nos de bonis episcopalibus infeudatus existit, comparare debeat alias hereditates et bona, que medietatem valeant bonorum epi- scopalium sibi collatorum, et eadem ecclesie nostre dare libere ac solute, et in feudo a nobis recipere bona similiter comparata, qui uult perpetua feudi sui ab ecclesia stabilitate ac firmitate gaudere. Ideoque presentibus inserendum duximus quod tu secundum ordinationem hanc, de Jurkowiz et de Milaxowe villas habentes. XVI. mansos et siluulam, per te comparatas emptionis titulo dedisti ecclesie nostre libere ac in nostris manibus re- signasti recipiens a nobis in feudo villas predictas, quas apud Muthyn laycum, filium sororis domini Ienzonis et Hartlebi, pro triginta sex marcis argenti iure proprii comparasti. In recognitionem vero bonorum epi- scopalium que tibi contulimus dabis annis singulis canonicis ecclesie nostre mensuram vnam tritici, continentem modium vnum Opauiensem, de manso siue de laneo quolibet, et de mansis dumtaxat censualibus tibi, de allodio tuo, de zluhonibus, et de manso iudicis nichil dabis, et de predictis decem marcis argenti non teneberis quicquam dare. ltem de bonis emptis ut ab hiis discerni possint, similiter nichil solues. Nam bona episcopalia que tibi collata sunt, ad heredes tuos, tantum filios transferentur, et numquam ad filias; sed empticia bona iure successionis tam ad filias quam ad filios trans- ferentur. De predictis bonis omnibus tam emptis quam episcopalibus, iu 46 *



Text viewManuscript line view