69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
363
fidelitatis tue seruiciis que nobis ad augmentum honoris nostri et ecclesie
nostre profectum diucius ac incessanter gratuito inpendisti, pro quibus ut
condecet te remunerare volumus quod fructuosus appareat labor tuus, et
fidelitas tua magis erga nos et ecclesiam nostram per huiusmodi retribu-
tionis premium accendatur. Damus et conferimus libenter ac liberaliter tibi
et heredibus tuis iure feudali villam Bicowiz cum omnibus suis pertinenciis
et iuribus, censu, decimis, allodio, iudicio, stura, siluis, pratis; pascuis,
molendinis, aquis, piscationibus, ortis, curticulis, humulariis, agris cultis et
incultis; et omnibus aliis seruiciis et redditibus, nullo diminuto penitus vel
excepto, per te ac heredes tuos perpetuo possidendam. Item decem marcas
argenti percipiendas annis singulis ab Abbate T'rebecensis monasterii qui
pro tempore fuerit, quas tenetur soluere pro decimalibus denariis tibi et
heredibus tuis iure conferimus prenotato. Hoc autem de consilio canoni-
corum nostrorum ordinauimus et statuimus quod vassallus quilibet ecclesie
nostre qui per nos de bonis episcopalibus infeudatus existit, comparare
debeat alias hereditates et bona, que medietatem valeant bonorum epi-
scopalium sibi collatorum, et eadem ecclesie nostre dare libere ac solute,
et in feudo a nobis recipere bona similiter comparata, qui uult perpetua
feudi sui ab ecclesia stabilitate ac firmitate gaudere. Ideoque presentibus
inserendum duximus quod tu secundum ordinationem hanc, de Jurkowiz et
de Milaxowe villas habentes. XVI. mansos et siluulam, per te comparatas
emptionis titulo dedisti ecclesie nostre libere ac in nostris manibus re-
signasti recipiens a nobis in feudo villas predictas, quas apud Muthyn
laycum, filium sororis domini Ienzonis et Hartlebi, pro triginta sex marcis
argenti iure proprii comparasti. In recognitionem vero bonorum epi-
scopalium que tibi contulimus dabis annis singulis canonicis ecclesie nostre
mensuram vnam tritici, continentem modium vnum Opauiensem, de manso
siue de laneo quolibet, et de mansis dumtaxat censualibus tibi, de allodio
tuo, de zluhonibus, et de manso iudicis nichil dabis, et de predictis decem
marcis argenti non teneberis quicquam dare. ltem de bonis emptis ut ab
hiis discerni possint, similiter nichil solues. Nam bona episcopalia que tibi
collata sunt, ad heredes tuos, tantum filios transferentur, et numquam ad
filias; sed empticia bona iure successionis tam ad filias quam ad filios trans-
ferentur. De predictis bonis omnibus tam emptis quam episcopalibus, iu
46 *
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile