EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

31 Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Qui iustis causis hominum promouendis promptum fauorem impendimus, tanto libentius uigilanti cura prosequi pia debemus negotia Iesu Christi, quanto deus homini perferendus esse dinoscitur, et omnis sibi deberi reuerentia čom- probatur. Igitur cum, sicut relatu fide dignorum accepimus exultantes, conditor omnium in Liuonie ac Pruscie partibus, dilectorum filiorum, fra- trum Hospitalis sancte Marie Teutonicorum Ierosolimitani, ac aliorum fidelium iriumphanti dextera faciente, sit multipliciter exaltatus, et spes sit, quod ' ibidem magis ac magis sui nominis gloria protendatur, si plantationi sue parcium earundem fauorem, quem in ipso possumus, impendentes, oportunum illi per deuotos ecclesie subsidium procuremus: discretionem uestram. roga- mus et hortamur in domino, per apostolica uobis scripta mandantes, ac in remissionem peccaminum iniungentes, quatinus in Olomucensi ciuitate ac diocesi assumpto sancte predicationis officio propter deum, fideles cousti- tutos in illis ad nimiam caritatem, qua Christus nos dilexit et diligit, re- spectum habere, et ei retribuere aliquid pro omnibus, que inbuit ipse illis, piis exhortationibus, secundum datam uobis a deo informare prudentiam, studeatis, diligenter et sollicite petituri, ut ipsi redempti pretio glorioso, in quos, tanquam uiros christianos et catholicos, cadere obprobria expro- brantium Christo debent, se uiriliter et potenter accingant, tanquam zelum dei habentes, ad ampliandam gloriam crucifixi, et liberandum proximos de manibus paganorum, profecturi et acturi secundum fratrum consilia predi- catorum, ita quod et ipsis premium debeatur eternum, et infideles non possint, quod impune Christi nomen impugnauerint, gloriari. Illos uero de ciuitate et diocesi memoratis, qui crucis signaculo in Liuonie seu Pruscie subsidium insigniti propter paupertatem uel debilitatem illuc neque- unt personaliter proficisci, a uoto crucis absoluere procuretis, dummodo de bonis suis iuxta proprias facultates congruam subuentionem exhibeant, per manus eorundem fratrum in idem subsidium conuertendam. Nos enim, ut, quod pro nomine redemptoris tam digne deposcitur, effectu facili com-. pleatur, omnes dictarum ciuitatis et diocesis in succursum eorundem fide- lium, suscepto propter hoc crucis signaculo, processuros, nec non eorum familias et bona omnia, donec de ipsorum reditu uel obitu certissime cogno- scatur, sub protectione ac defensione sedis apostolice admitientes illis ac



Text viewManuscript line view