EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
31
[2]
Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Qui iustis
[3]
causis hominum promouendis promptum fauorem impendimus, tanto libentius
[4]
uigilanti cura prosequi pia debemus negotia Iesu Christi, quanto deus
[5]
homini perferendus esse dinoscitur, et omnis sibi deberi reuerentia čom-
[6]
probatur. Igitur cum, sicut relatu fide dignorum accepimus exultantes,
[7]
conditor omnium in Liuonie ac Pruscie partibus, dilectorum filiorum, fra-
[8]
trum Hospitalis sancte Marie Teutonicorum Ierosolimitani, ac aliorum fidelium
[9]
iriumphanti dextera faciente, sit multipliciter exaltatus, et spes sit, quod
[10]
' ibidem magis ac magis sui nominis gloria protendatur, si plantationi sue
[11]
parcium earundem fauorem, quem in ipso possumus, impendentes, oportunum
[12]
illi per deuotos ecclesie subsidium procuremus: discretionem uestram. roga-
[13]
mus et hortamur in domino, per apostolica uobis scripta mandantes, ac in
[14]
remissionem peccaminum iniungentes, quatinus in Olomucensi ciuitate ac
[15]
diocesi assumpto sancte predicationis officio propter deum, fideles cousti-
[16]
tutos in illis ad nimiam caritatem, qua Christus nos dilexit et diligit, re-
[17]
spectum habere, et ei retribuere aliquid pro omnibus, que inbuit ipse illis,
[18]
piis exhortationibus, secundum datam uobis a deo informare prudentiam,
[19]
studeatis, diligenter et sollicite petituri, ut ipsi redempti pretio glorioso,
[20]
in quos, tanquam uiros christianos et catholicos, cadere obprobria expro-
[21]
brantium Christo debent, se uiriliter et potenter accingant, tanquam zelum
[22]
dei habentes, ad ampliandam gloriam crucifixi, et liberandum proximos de
[23]
manibus paganorum, profecturi et acturi secundum fratrum consilia predi-
[24]
catorum, ita quod et ipsis premium debeatur eternum, et infideles non
[25]
possint, quod impune Christi nomen impugnauerint, gloriari. Illos uero
[26]
de ciuitate et diocesi memoratis, qui crucis signaculo in Liuonie seu
[27]
Pruscie subsidium insigniti propter paupertatem uel debilitatem illuc neque-
[28]
unt personaliter proficisci, a uoto crucis absoluere procuretis, dummodo
[29]
de bonis suis iuxta proprias facultates congruam subuentionem exhibeant,
[30]
per manus eorundem fratrum in idem subsidium conuertendam. Nos enim,
[31]
ut, quod pro nomine redemptoris tam digne deposcitur, effectu facili com-.
[32]
pleatur, omnes dictarum ciuitatis et diocesis in succursum eorundem fide-
[33]
lium, suscepto propter hoc crucis signaculo, processuros, nec non eorum
[34]
familias et bona omnia, donec de ipsorum reditu uel obitu certissime cogno-
[35]
scatur, sub protectione ac defensione sedis apostolice admitientes illis ac


Text viewFacsimile