188
Demum reseruantes nobis et successoribus eciam nostris, si Stemflo, aut
heredes eius masculi duntaxat a prefato Nicolao, uel heredibus eius ne-
quiuerint exsolvere dicta bona, quod ea si nobis placuerit, ab ipso Nicolao,
uel heredibus eius iampredictis, uel successores nostri, in summa pecunie
memorata exsoluere valeamus. In cuius obligacionis, et nostri ad hec con-
sensus testimonium, presentem litteram fieri fecimus, et tam nostro, quam
capituli Olomucensis, ac ciuitatis Olomucensis sigillis decreuimus roborari.
Datum in Cremsir anno domini millesimo trecentcsimo quinto. VI. Kal.
Junii. Pontificatus nostri anno tercio.
Ex orig. in archivo archiepiscop. Olomuc. Cremsirii.
CLXXVIII.
Wenceslaus, rex Boëmiae, concedit Budislao, decano Olomucensi, facul-
tatem cum suis bonis disponendi. Dto. Pragae, Nonis Junii.
1305.
Wlencezlaus dei gracia Boemie et Polonie rex, omnibus inperpe-
tuum. Innata nobis prouidentie regalis maturitas, ea, qua nos decet,
mansuetudine, regnare in subditis, vt precum considerata iustitia, digne
petentium desideriis, exaudicionis graciam, et pium non denegemus assen-
sum. Sane quia dilectus familiaris et capellanus noster, Budyzlaus, deca-
nus Olomucensis, ad nostram accedens presentiam, humiliter et affectuose
petiuit a nobis, vt, sibi, quod hereditates, possessiones, et alias res suas pa-
trimoniales, ceterasque, non ecclesie, sed persone sue intuitu acquisitas,
daret, disponeret, et ordinaret, quo vellet, auctoritatem et licentiam pre-
beremus. Nos, qui, libenter, iuste petentes, attendimus, et eis, voti, graciose
non negare solemus effectum, Budyzlai ipsius precum instantia et humilitate
inducti, hoc benigne admittimus, et fauemus eidem, vt de ipsis hereditatibus,
possessionibus, et omnibus aliis rebus suis patrimonialibus, ceterisque, non
ecclesie, sed persone sue intuitu acquisitis, tam mobilibus quam inmobilibus
et in vita et in morte possit disponere pro sue libito voluntatis. Et quic-
quid de ipsis vendendo, permutando, donando, legando, vel quocunque alio