EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

Mai 14. 137

41. Super supplicacione Johannis Dolyeras alias Deltorn et Petro- nille Delestura conjugum Ruthenensis diocesis, qui dudum tamquam simplices ignorantes aliquod impedimentum fuisse inter eos matrimonium contraxerunt et successive sex proles procrearunt et insimul diucius co- habitarunt, postmodum intellexerunt, qualiter dominus Johannes eidem Petronille bandellum in confirmacione alligaverit, petunt igitur alicui committi, qui eos absolvat et secum dispenset attenta diutina cohabitacione, eciam attento quod pauperes sunt et jam fugam unacum pueris ad loca extranea omnia propria derelinquendo tamquam desperati de salute cepe- runt ete.: concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur uni prelato in cancellaria nominando, qui attentis premissis et constito de assertis cum supplicantibus dispenset et eosdem absolvat auctoritate sacri concilii, ut petitur, ejus consciencia onerata.

42. Super? supplicacione Johannis Symonis petentis quendam Me- thelinum Anser propter perjurium per eum commissum privari et eun- dem in jure ipsius, quod habere pretendit in ecclesia parrochiali de Fanoet Trecorensis diocesis, surrogari etc.: concordant omnes deputaciones, quod committatur et commissa est domino Johanni de Rene aut ejus surrogato vel surrogando, qui constito de assertis, si aliud canonicum non obsistat, privet procedat et conferat, ut petitur, et justiciam faciat. Illa de refor- matorio dicit in forma juris et vocatis vocandis.

43. Super supplicacione Yvonis Amorosi in utroque jure bacallarii petentis quendam Johannem Trezouc presbiterum capellanum perpetuum ad altare sancte Margarete in ecclesia sancti Albini de Guerrandia Nan- netensis diocesis ex eo dicta capellania privari, quod excommunicatus missas celebravit et se divinis inmiscuit ete.: concordant omnes deputa- ciones, quod admittatur et admissa est in forma juris.

44. Super supplicacione Thome rectoris et parrochianorum par- rochialis ecclesie in Kelberg alias in Efflia Coloniensis diocesis petencium, ut, cum dicta ecclesia per guerras ibidem vigentes combusta sit et penitus ad ruinam deducta, quod pro ejus restauracione certe indulgencie contri- buentibus ad opus ejusdem concedantur: concordant omnes deputaciones, quod concedantur centum dies in forma cancellarie.

45. Super supplicacione fratris Yvonis de Kaemaen electi confir- mati in abbatem monasterii sancti Gildasii Ruiensis Venetensis diocesis et possessoris ejusdem petentis electionem et confirmacionem hujusmodi et inde secuta auctoritate sacri concilii confirmari cum supplecione de- fectuum etc. et eundem de" novo eidem monasterio prefici ete.: concor- dant omnes deputaciones, quod admittatur, ut petitur, et committatur

a) am. Rande solvit; darüber nota. Bonitemporis. ') Vorl. deno statt de novo.

Coneilium Basiliense VIL 18

10

30

40



Text viewManuscript line view