359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Mai 14. 137
41. Super supplicacione Johannis Dolyeras alias Deltorn et Petro-
nille Delestura conjugum Ruthenensis diocesis, qui dudum tamquam
simplices ignorantes aliquod impedimentum fuisse inter eos matrimonium
contraxerunt et successive sex proles procrearunt et insimul diucius co-
habitarunt, postmodum intellexerunt, qualiter dominus Johannes eidem
Petronille bandellum in confirmacione alligaverit, petunt igitur alicui
committi, qui eos absolvat et secum dispenset attenta diutina cohabitacione,
eciam attento quod pauperes sunt et jam fugam unacum pueris ad loca
extranea omnia propria derelinquendo tamquam desperati de salute cepe-
runt ete.: concordant omnes sacre deputaciones, quod committatur uni
prelato in cancellaria nominando, qui attentis premissis et constito de
assertis cum supplicantibus dispenset et eosdem absolvat auctoritate sacri
concilii, ut petitur, ejus consciencia onerata.
42. Super? supplicacione Johannis Symonis petentis quendam Me-
thelinum Anser propter perjurium per eum commissum privari et eun-
dem in jure ipsius, quod habere pretendit in ecclesia parrochiali de Fanoet
Trecorensis diocesis, surrogari etc.: concordant omnes deputaciones, quod
committatur et commissa est domino Johanni de Rene aut ejus surrogato
vel surrogando, qui constito de assertis, si aliud canonicum non obsistat,
privet procedat et conferat, ut petitur, et justiciam faciat. Illa de refor-
matorio dicit „in forma juris et vocatis vocandis“.
43. Super supplicacione Yvonis Amorosi in utroque jure bacallarii
petentis quendam Johannem Trezouc presbiterum capellanum perpetuum
ad altare sancte Margarete in ecclesia sancti Albini de Guerrandia Nan-
netensis diocesis ex eo dicta capellania privari, quod excommunicatus
missas celebravit et se divinis inmiscuit ete.: concordant omnes deputa-
ciones, quod admittatur et admissa est in forma juris.
44. Super supplicacione Thome rectoris et parrochianorum par-
rochialis ecclesie in Kelberg alias in Efflia Coloniensis diocesis petencium,
ut, cum dicta ecclesia per guerras ibidem vigentes combusta sit et penitus
ad ruinam deducta, quod pro ejus restauracione certe indulgencie contri-
buentibus ad opus ejusdem concedantur: concordant omnes deputaciones,
quod concedantur centum dies in forma cancellarie.
45. Super supplicacione fratris Yvonis de Kaemaen electi confir-
mati in abbatem monasterii sancti Gildasii Ruiensis Venetensis diocesis
et possessoris ejusdem petentis electionem et confirmacionem hujusmodi
et inde secuta auctoritate sacri concilii confirmari cum supplecione de-
fectuum etc. et eundem de" novo eidem monasterio prefici ete.: concor-
dant omnes deputaciones, quod admittatur, ut petitur, et committatur
a) am. Rande solvit; darüber nota. Bonitemporis. ') Vorl. deno statt de novo.
Coneilium Basiliense VIL 18
10
30
40
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile