EN | ES |

Facsimile view

359


< Page >

April 22-24. | 355

Sabbati sequenti XXII* dicti mensis sanctissimus dominus noster in palacio suo fecit et consecravit agnos Dei.

Die dominica sequenti XXIII* dicti mensis celebrata ınissa per reverendissimuin in Christo patrem dominum cardinalem Quatuor Coro- natorum in capella sanctissimi domini nostri ipse sanctissimus dominus noster predictos agnos Dei unicuique distribuit.

Die lune XXIIII* mensis aprilis MeCCCC?XLI? 9 in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino Willermo de Constancia doctore.

Venit ad sacram deputacionem magister Angelus de Pisis exhibens plures litteras taxatas de mandato domini camerarii et supplicaciones distributas, asserens se omnia fecisse de mandato sanctissimi domini nostri, et plura narravit pro ejus excusacione!. Deinde ipsa sacra de- putacio processit in facto ipsius et votis singulorum scrutatis placuerunt deliberaciones aliarum sacrarum deputacionum cum ista additione, quia, ut premittitur, ipse magister Angelus retulit omnia, que fecit in facto ordinum, fecisse de mandato domini nostri pape, quod deputati alias in hujusmodi facto adeant sanctissimum dominum nostrum ad sciendum veri- tatem hujus rei, et portent attestationes super hoc factas et informent sanctitatem suam de veritate. Et ad hoo fuerunt deputati venerabiles domini domini Johannes de Dachenstein et Guillermus de Constancia doctores; et quod istud negocium expediatur infra mensem. Facta vero hujusmodi deliberacione dominus Franciscus de Roma de sacra deputa- cione exivit et ipso absente domini ordinarunt mittere ad alias sacras deputaciones venerabiles viros dominos Franciscum de Roma et parvum doctorem Almanum doctores ad intimandum hujusmodi deliberacionem. Et dum compleretur conclusio, reversus est idem Franciscus ad deputa- cionem et cum instancia peciit deliberari et perscrutari vota, si mittere- tur, et in hoc suspendit votum suum. Tune domini indignati contra eum protestati sunt unacum presidente et promotore ejusdem deputa- cionis contra ipsum ex eo, quod revelaverat votum extra deputacionem, et de prosequentibus etc. Renuentibus vero dominis deputatis pro inti- matione facienda prius ipsis injuneta per dominum presidentem in vim prestiti juramenti, quod hujusmodi ambassiatam eis pro parte deputacionis injunctam complerent, dominus presidens promotor et ceteri domini pro- testati sunt contra ipsos de rebellione et inobediencia. Demum vero fuit

2) Vorl. MeXLIe,

! Vgl. S. 318 Z. 6 ff. 27*

o

10

15

20

30



Text viewManuscript line view