EN | ES |

Facsimile Lines

359


< Page >

[1]
April 22-24. | 355

[2]
Sabbati sequenti XXII* dicti mensis sanctissimus dominus noster in
[3]
palacio suo fecit et consecravit agnos Dei.

[4]
Die dominica sequenti XXIII* dicti mensis celebrata ınissa per
[5]
reverendissimuin in Christo patrem dominum cardinalem Quatuor Coro-
[6]
natorum in capella sanctissimi domini nostri ipse sanctissimus dominus
[7]
noster predictos agnos Dei unicuique distribuit.

[8]
Die lune XXIIII* mensis aprilis MeCCCC?XLI? 9 in sacra deputacione
[9]
pro communibus, presidente in eadem domino Willermo de Constancia
[10]
doctore.

[11]
Venit ad sacram deputacionem magister Angelus de Pisis exhibens
[12]
plures litteras taxatas de mandato domini camerarii et supplicaciones
[13]
distributas, asserens se omnia fecisse de mandato sanctissimi domini
[14]
nostri, et plura narravit pro ejus excusacione!. Deinde ipsa sacra de-
[15]
putacio processit in facto ipsius et votis singulorum scrutatis placuerunt
[16]
deliberaciones aliarum sacrarum deputacionum cum ista additione, quia,
[17]
ut premittitur, ipse magister Angelus retulit omnia, que fecit in facto
[18]
ordinum, fecisse de mandato domini nostri pape, quod deputati alias in
[19]
hujusmodi facto adeant sanctissimum dominum nostrum ad sciendum veri-
[20]
tatem hujus rei, et portent attestationes super hoc factas et informent
[21]
sanctitatem suam de veritate. Et ad hoo fuerunt deputati venerabiles
[22]
domini domini Johannes de Dachenstein et Guillermus de Constancia
[23]
doctores; et quod istud negocium expediatur infra mensem. Facta vero
[24]
hujusmodi deliberacione dominus Franciscus de Roma de sacra deputa-
[25]
cione exivit et ipso absente domini ordinarunt mittere ad alias sacras
[26]
deputaciones venerabiles viros dominos Franciscum de Roma et parvum
[27]
doctorem Almanum doctores ad intimandum hujusmodi deliberacionem.
[28]
Et dum compleretur conclusio, reversus est idem Franciscus ad deputa-
[29]
cionem et cum instancia peciit deliberari et perscrutari vota, si mittere-
[30]
tur, et in hoc suspendit votum suum. Tune domini indignati contra
[31]
eum protestati sunt unacum presidente et promotore ejusdem deputa-
[32]
cionis contra ipsum ex eo, quod revelaverat votum extra deputacionem,
[33]
et de prosequentibus etc. Renuentibus vero dominis deputatis pro inti-
[34]
matione facienda prius ipsis injuneta per dominum presidentem in vim
[35]
prestiti juramenti, quod hujusmodi ambassiatam eis pro parte deputacionis
[36]
injunctam complerent, dominus presidens promotor et ceteri domini pro-
[37]
testati sunt contra ipsos de rebellione et inobediencia. Demum vero fuit

[38]
2) Vorl. MeXLIe,

[39]
! Vgl. S. 318 Z. 6 ff.
[40]
27*

[41]
o

[42]
10

[43]
15

[44]
20

[45]
30


Text viewFacsimile