EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

Februar 18—21. 53

dunensis fuit surrogatus dominus episcopus Niuernensis et eciam adiunctus cum deputatis dominus scolasticus Seguntinus, ita quod cause concernentes iudices rote et notarios eorundem committantur extra rotam... Item quod domini deputati ad eligendum se expediant infra diem iovis proximam.

Super iiij?* ultimis articulis et aliis precedentibus concernentibus reformacionem officii maioris penitenciarii sedis apostolice etc. placuit quod domini archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Niuernensis, abbas de Chereto et auditor camere simul conveniant et videant bene circum- stancias et addiciones concipiantque unam bonam formam super eisdem et referant.

Dum magister Johannes Leodegarii volebat dicere votum, dominus patriarcha Aquilegiensis dixit ipsum esse excommunicatum propter manus iniectionem etc. Ipse Leodegarii revocavit huiusmodi iniurias ad animum, de quibus etc., presentibus Jacobo Datigni, Francisco de Bossis et G[uidone] de Versellis.

Die dominica XIX? februarii fuit missa solemnis in ecclesia maiori.

Die lune XX? februarii in sacra deputacione pro communibus placuit, quod domini incorporati et incorporandi ac eorum familiares h[ab]eant facultatem eligendi confessorem ydoneum, qui eos et eorum quemlibet absolvat, eciam a casibus sedi apostolice reservatis, et dispenset, prout alias concessum est, duretque huiusmodi facultas a die Cinerum proxima .usque ad viijs* Pasche,! et concludatur eadem die Cinerum post missam.

Lecta forma decreti contra appellantes a concilio etc., non placuit huiusmodi forma, sed placuit quod decreta antiqua Calcedonense et Tole- tanum contra appellantes? renoventur. Et ad componendum super hoc unam bonam formam fuerunt deputati domini deputati super reformacione generali.

Eadem die post prandium dominus cardinalis legatus mandavit pro me racione unius bulle falsificate per quendam Carmelitam in Leodio, propter quam fuit scalatus etc.

Dominus Guillermus de Constancia protestatus fuit de nullitate signaturarum in causa Constanciensi pecuniarum, attento quod huiusmodi signaturas pars adversa habuit diebus non statutis.

Die martis XXI* februarii non fuerunt deputaciones propter Carni[s]- privium.

* Februar 22 April 15. ? Vgl. 2, 503.

10

15

20

25

35



Text viewManuscript line view