EN | ES |

Facsimile view

356


< Page >

10

15

20

25

30

35

40

340 November 21.

Omnes supplicaciones matrimoniales commisse sunt domino cardinali

legato: pro Johanne Gesior de Wyl et Agneta muliere Constanciensis

diocesis; pro Henrico Hingher et Lucia eiusdem diocesis; pro Jacobo de Wychelerie et Elena Cameracensis diocesis.

Dicta die fuit generalis congregacio locó solito, presidente reveren- dissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri et Arelatensi, ambobus patriarchis, archiepiscopis Lugdunensi et Bituricensi, episcopis S. Poncii Dignensi Conchensi Burgensi Massiliensi Lausanensi Albinganensi episcopis, presentibus Johanne Pulcripatris, de Zagobia, de Mantua, de Hungaria et G[uidone] de Versellis.

Nota quod reverendissimus dominus cardinalis legatus iniunxit magistro L[udouico] Seaech, quod nullam conclusionem de huiusmodi generali congregacione factam legeret etc. De quibus etc. promotores etc.

Prefatus dominus cardinalis legatus exhortatus est monitis salutaribus patres et dominos sacri concilii, quod haberent advertenciam super electione locij adeo quod haberet? sanctissimus dominus noster, ut est vicibus repetitis pollicitum, personaliter interesse." Et pro intencione sua circa huiusmodi materiam dedit avisamentum, quod per me de eius mandato lectum est, !

Quo lecto avisamento instanter requisivit dominos et patres, quatenus ob reverenciam sancte sedis apostolice, et si non domini nostri, saltem ob honorem domini nostri Jhesu Christi et beati Petri eius vicarii in terris et eciam ob contemplacionem ipsius domini legati et eciam laborum pro sacro concilio assumptorum etc. vellent suum avisamentum acceptare etc.

Deinde dominus episcopus Lubicensis nomine ambassiatorio domini imperatoris respondit et dixit huiusmodi avisamentum minime esse accep- tandum propter guerras vigentes in Ytalia et alias causas per eum alle- gatas etc. Exhortatus est dominos et patres, quod nullo modo eligatur alius locus quam locus Basiliensis, alias imminebat dissolucio concilii et non observacio decretorum etc.

Dominus Guillermus Charterii nomine ambassiatorio domini regis Francie exhortatus est, ut sepius factum est, quod eligatur locus, in quo sanctissimus dominus noster possit commode personaliter interesse. Et post nonnullas exhortaciones per eum nomine regio factas, descendendo ad speciem nominavit duo loca sibi per dominum regem per instructiones data, nominando primum in ordine civitatem Florentinam et deinde civitatem Auinionensem, incitando dominos ad pacem et concordiam inter sacrum concilium et eundem dominum nostrum.

^) haberent P. P) interesset P. ! M. C. 2, 917.



Text viewManuscript line view