EN | ES |

Facsimile Lines

356


< Page >

[1]
10

[2]
15

[3]
20

[4]
25

[5]
30

[6]
35

[7]
40

[8]
340 November 21.

[9]
Omnes supplicaciones matrimoniales commisse sunt domino cardinali

[10]
legato: pro Johanne Gesior de Wyl et Agneta muliere Constanciensis

[11]
diocesis; pro Henrico Hingher et Lucia eiusdem diocesis; pro Jacobo de
[12]
Wychelerie et Elena Cameracensis diocesis.

[13]
Dicta die fuit generalis congregacio locó solito, presidente reveren-
[14]
dissimo domino cardinali legato, assistentibus dominis cardinalibus S. Petri
[15]
et Arelatensi, ambobus patriarchis, archiepiscopis Lugdunensi et Bituricensi,
[16]
episcopis S. Poncii Dignensi Conchensi Burgensi Massiliensi Lausanensi
[17]
Albinganensi episcopis, presentibus Johanne Pulcripatris, de Zagobia, de
[18]
Mantua, de Hungaria et G[uidone] de Versellis.

[19]
Nota quod reverendissimus dominus cardinalis legatus iniunxit
[20]
magistro L[udouico] Seaech, quod nullam conclusionem de huiusmodi
[21]
generali congregacione factam legeret etc. De quibus etc. promotores etc.

[22]
Prefatus dominus cardinalis legatus exhortatus est monitis salutaribus
[23]
patres et dominos sacri concilii, quod haberent advertenciam super electione
[24]
locij adeo quod haberet? sanctissimus dominus noster, ut est vicibus
[25]
repetitis pollicitum, personaliter interesse." Et pro intencione sua circa
[26]
huiusmodi materiam dedit avisamentum, quod per me de eius mandato
[27]
lectum est, !

[28]
Quo lecto avisamento instanter requisivit dominos et patres, quatenus
[29]
ob reverenciam sancte sedis apostolice, et si non domini nostri, saltem
[30]
ob honorem domini nostri Jhesu Christi et beati Petri eius vicarii in
[31]
terris et eciam ob contemplacionem ipsius domini legati et eciam laborum
[32]
pro sacro concilio assumptorum etc. vellent suum avisamentum acceptare etc.

[33]
Deinde dominus episcopus Lubicensis nomine ambassiatorio domini
[34]
imperatoris respondit et dixit huiusmodi avisamentum minime esse accep-
[35]
tandum propter guerras vigentes in Ytalia et alias causas per eum alle-
[36]
gatas etc. Exhortatus est dominos et patres, quod nullo modo eligatur
[37]
alius locus quam locus Basiliensis, alias imminebat dissolucio concilii et
[38]
non observacio decretorum etc.

[39]
Dominus Guillermus Charterii nomine ambassiatorio domini regis
[40]
Francie exhortatus est, ut sepius factum est, quod eligatur locus, in quo
[41]
sanctissimus dominus noster possit commode personaliter interesse. Et
[42]
post nonnullas exhortaciones per eum nomine regio factas, descendendo ad
[43]
speciem nominavit duo loca sibi per dominum regem per instructiones
[44]
data, nominando primum in ordine civitatem Florentinam et deinde
[45]
civitatem Auinionensem, incitando dominos ad pacem et concordiam inter
[46]
sacrum concilium et eundem dominum nostrum.

[47]
^) haberent P. P) interesset P.
[48]
! M. C. 2, 917.


Text viewFacsimile