204 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
usus et consuetudo ita eum omnibus conciliant, ut pariter ab omnibus ametur ct
colatur. Ubi primum me ab his molestiis et lagueis hostilibus expediero, toto animó
in id studium incumbam, cuius causa huc accitus est.
Carolus post usum aquae acidae firmiorne evaserit, quod valde optarim, an
vero eadem adhuc pedum debilitate detineatur, nondum accepi; tertius enim hic iam
agitur mensis, ex quo nullas a te habui et a Guetlino, et ultimae vestrae mense
Julio scriptae erant. Valde me sollicitum habet valetudo adolescentis, cuius aerum-
nosam vitam a longe prospicio, nisi Deus ipsius misertus viribus afflictis maius robur
largitus fuerit. Utinam tamen emergat aliquando pristinae sanitati restitutus. Redic-
ritne ad studia et quos hactenus fecerit progressus, aveo cognoscere; nolim enim
illu praetermitti, dummodo constitutio corporis non impediat. Praevideo enim, quam
ilii aliquando necessarius sit futurus eorum usus, aegro praesertim et non valde
locupleti, ut inde animo medicinam, aetati solatium, angustiis attenuationem aliquam
conciperet. Eris itaque illi hortator et adiutor, ut, quo per se ipsum non fertur,
autoritate tua isthuc incitetur.
Epitaphii pro Lavinii mei memoria dicati formam, quam ad te misi, expecto
una cum inscriptionibus expositis, hae enim tantum nos morantur, alioquin dudum
iam erectum fuisset; qua[pro]pter rogo, ut, nisi iam fecisti, quam primum ad me
remittas. Superest adhuc, ut de postulato tuo et impensis in id, quod meditaris,
opus faciendis aliquid addam. "l'oto hoc tempore fui in summa exspectatione, quo
tandem causa haec mea tanto cum impetu inchoata et non minore contentione acta
inclinatura esset, idque eo animo, ut quomodocunque cecidisset, saltem quid mihi hoc
in negotio sequendum esset, certi aliquid statuerem; sed quamvis de die in diem
exspectans nondum tamen voti compos factus sum, incertus, quid ad extremum hostes
mei sint molituri; quos si respicio, perspecto iam illorum ingenio, video mihi semper
in dubio fluctuandum. Quare ommissa illa cogitatione, et eventu Deo commendato,
decrevi non diutius te in spe incerta positum detinere, sed ad gloriam nominis divini
et ad exsolvendam partem aliquam debiti, quo tibi obstrictus sum, sumptus, quos
litteris tuis praescripsisti, ad biennium praebere; et quia difficilis hinc ratio curandae
ad vos pecuniae, scribo Genevam ad Marcantonium Lombardum, qui partem pecuniae
à rege Gallo mihi restitutae penes se habet, ut tibi ex ea quingentos taleros nostrates,
70 cruciferos continentes, Dasileae deponendos curet; reliquam partem, si - Deus
voluerit, ad annum sequentem sum submiuistraturus. Deus benedicat labori tuo, quen
commodo ecclesiae eius cedere vehementer cupio. Mihi si gratificaveris in amanuen-
sibus nostratibus alendis, dabo operam, ut intellecta voluntate tua, illuc. mittantur.
Haec fere nuuc habebam, quae scriberem. Quod reliquum est, te et familiam divini
numinis tutelae commendans. ltossicio 9. Nov. [1602].
Kone. v knih. Bludov. VI—3881. fol. 55. č. 49.