200 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína
malum tanto impetu, ut non tam mirer, quod fundo (?) fuerim, quam quod inter ipsa
principia non succubuerim statim. Et certe actum erat de me, nisi Deus, cuius laudes
nunquam sat digne praedicari à me ob insigne hoc beneficium poterunt, opportune
mihi tulisset opem, principio quidem tum externis tum internis consolationibus sugge-
rendis, consiliis suppeditandis, viribus confirmandis; deinde, postquam per duos iam
menses acriter dicertassem ct eosdem fere, quos tu, sustenuissem incursus, peculiari
et magis conspicuo subsidio, libri nempe tui, quem de luctu peccatoris resipiscentis in
tentationibus decertisati [sic] pie et erudite scripsisti, adminiculo. Nam cum iam prope
desperatae res meae essent, saltem eo redactae, ut nulli reliqui essent ad resisten-
dum nervi, praeter spem et exspectationem liber, quem dico, tuus ab amico quodam
meo, viro apud nos primario et non minus pietate, doctrina et orthodoxae religionis
professione quam a nobilitate claro, Vencislao Budovicio, mihi oblatus est, non in
eum quidem finem, ut mihi laboranti suceurreret, quippe meorum dolorum non
conscius, sed quia me materia, dignitate et novitate argumenti delectare et mihi ob
eam, quàm mutuo colimus, inveteratam amicitiam munere hoc literario cupiebat
gratificari. Quem cum aperuissem et ex inscriptione, quid tractaret, qua de re ageret,
comperissem, prae laetitia et admiratione obstupui; sed cum prope codem temporis
puncto aperto libro, Sectio 6. de Demonstrationibus, quemlibet Christianum credere
debere, se esse in Christo electum, in oculos incurrisset, non potui prae nimio gaudio
tenere lachrimas, tam gratum, tàm iucundum — atque eo magis quidem, quo minus
speratum — obtigit mihi hoc auxilium; proinde statim, quantum id quidem reliquae
difficultates meae, quae tum magnae erant et magni momenti, permittebant, lectioni
me dedi nec prius destiti, quam integram absolvissem. Ab eo tempore multoties
totum percurri, et quia hoe in genere nihil mihi videtur perfectius, nihil absolutius
edi potuisse, nullus mihi dies abit, quin eum in manibus habeam, ita ut optarem
sanc, si fieri posset, totum memoria tradere: ita me sanctissimac illae et ardentes
ad Deum preces, piissimae exhortationes, religiosissimae quoque illae recitationes et
diabolicarum obiectionum solutiones afficiunt. Paucis ut absolvam, quamvis aliis
et aliis rationibus Deus, ut me liberaret, mihi pro bonitate sua subvenit, praecipuam
tamen gratiam libro tuo, cui imprimis benedixit, habeo, tum quia prope cum mira-
culo ad manus meas delatus est, tum quod re ipsa, quantum mihi lectio ipsius pro-
fuerit, expertus sum; nec dubito, quin Deus te ad scriptionem eius impulerit, ut
labore tuo tamquam remedio ad naturam morbi mei maxime accommodato in sal-
vando me uteretur. Impius itaque essem et quovis vituperio dignus, si tanto beneficio
affectus silentio ingratum animum proderim; et quamvis nulla verba sunt, quibus
officii a te praestiti disnitas, debiti a me contracti magnitudo satis explicari possit,
tamen, ne nihil plane dicam, fateor me inter eos esse, qui tibi maxime devincti
sunt; quapropter eas, quas possuni maximas gratias ago, quod tam luculento scripto