z.roku 1602, v dubnu. 185
assectatoribus suis ob verba quaedam, vere quidem, sed liberius a me in consilio
provinciali prolata, senatu me moverunt et insuper gravi criminatione conflata de-
tulerunt me apud imperatorem, quam vere et quam sincere, sit iudex ipse Deus, qui
omnium hominum corda scrutatur.
Cun itaque mense l'ebruario Pragam rediissem et lis, quae mihi cum Dictrich-
steinio intercesserat, silentio praeterita, illa vero, quam mihi Italus intentavit, in
mensem Martium ipso ita petente prorogata esset, comparui vocatus coram cancellario
Bohemiae, principe et duce et antesignano omnium meorum adversariorum, qui brevi,
sed acerba oratione denunciavit mihi nomine imperatoris, ne urbe excederem, ante-
quam ad capita accusationis ordine et scripto respondissem. Promisi me facturum et
praestiti modeste et ingenue sine fuco et fallaciis. Oblato responso dimissus sum
mitioribus paulo verbis, nec ab eo tempore quidquam de ea re amplius ad me vel
hic vel in patria [sic]. Aiunt tamen moliri utrosque aliquid in perniciem meam,
sed quid illud sit, nondum ad notitiam meam pervenit.
Postquam autem Martius iniisset, reversus sum Pràgam et cum Italo auditus.
Status causae erat, quod ilum munitum salvo conductu cacsareo sciens lubens in
urbe libera contra ius et fas, contra dignitatem imperatoris, contra privilegia et
immunitates urbis per vim adortus armata manu comprehendissem et, quamvis divino
et humano auxilio implorato maiestatem salvi conductus obtendisset, violenter tamen
raptum, in vincula detrusum et per octo menses variis calumniis oppressum erude-
lissime et superbissime habuissem. Gravis sane accusatio et quae, si vel probabiliter
demonstrata fuisset, certe in praesentissimum capitis et fortunarum omnium me
coniecisset periculum. Verum ubi ad probationem deventum est, et producti testes,
mirum quam omnia ieiune, quàm pueriliter, quam absurde prolata, nec unus testis
nec alter quidquam ad rem, ct quamvis inter illos nonnulli manifeste falsi, tamen
nec isti uno saltem verbo causam ipsius emendarunt. Primus statim dies putida
istius seclesti figmenta detexit, sequentes autem ctiam tacentem adhuc me absolve-
runt, ita ut nonnulli ex auditoribus palam affirmarint, accusationem istam meam essc
defensionem. Audita est deinde mea responsio tanta frequentia, tanto silentio, tanta
omnium approbatione, ut nihil supra. A capite ad finem omnia membra istius accu-
sationis vel confecta vel improbe detorta vel ealumniis obvoluta vel denique mani-
festo falsa probavi; ostendi praeterea, quam ille scelerate caesari, quam cancellariae
ut vocant, quam iudicibus imposuisset, et denique magno numero testium prolato
sceleratam illius vitam, quam ab aliquot annis in Moravia egerat, detexi: ut paueis
comprehendam, ita causam meam Dei beneficio defendi, ita expressi, ita exhibui, ut
nemo hactenus auditus sit, qui me iure condemnari posse affirmaret. Ipsis adversariis
hoc tantum solatio est, quod multo labore et magnis sumptibus haec innocentiae
meae declaratio mihi constiterit. Sententia autem ut supra facta mentione declarata;
Archiv Český XXVII. 24