158 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
Tibi interim, mi suavissime Grynaee, quas possum maximas gratias ago, quod
non desistas vere paterna sollicitudine me fovere et consiliis tuis sanctis et saluta-
ribus fulcire imbecillitatem meam, quam certe non negabo magnam esse et talem
sane, ut, nisi subinde me erigeret Deus, succumbendum mihi esset in tantis afflictio-
nibus. Magna hic virtute opus est et insigni patientia, quam ut largiatur ille, qui
solus potest, coniunctis mecum precibus implorare illum non desine. Vale, optime
Grynaee, et. me amare perge. Rossicio 26. Oct. 1600.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 34. č. 58.
478.
D' Amandovi Polanovi v Basileji oznamuje o své při, že vyslýchán bude 1. prosince před
císařem se Zikmundem z Dietrichšteina, a o kterých věcech; nemá starosti o to, že se no-
dovede obhájiti; sotva unikl životem, když odepřel píti na zdraví císaře; čte o predestinaci;
stěžuje si do synovce Polanova, jenž čestný úřad jemu od Zerotína svěřený a chovance jeho
opustil. (Ch.) — Na Rosicích 26. října 10600.
(Doctori Amando Polano Basileam.) S. D. Quoniam ad socernm tuum prolixe
de meis rebus scribo, quem omnia tecum conferre non dubito, non ero prolixior;
ut enim mihi molesta est mearum calumniarum commemoratio, ita tibi quoque
parum gratam futuram arbitror earum lectionem. l'axit omnipotens Deus, ut mihi
detur quandoque occasio scribendi, tibi autem audiendi, postquam liberatus fuero,
laetiora. Ad 1. Decembris Pragam citatus sum, ut coram imperatore Sigismundo
Dietriehsteinio, cardinalis nostri fratri, qui subcamerarium hic agit, accusanti me,
quod literis meis ad ordines Moraviae in publicis comitiis datis existimationem
ipsius laeserim, respondeam. In negotio ipso nihil est periculi, quia autem occulte
illos multa machinari scio, vereor, ne sub hoc praetextu aliud quaerant; imo quid
dicam vereor, si quidem aperte vitam meam petunt, palam affirmantes, me oppresso
facile haereticos cum. dogmate suo opprimendos; et nuper parum abfuit, quin ob
recusatum poculum pro salute imperatoris quidam, qui Goliathum in aula caesaris
agit, in prandio me confecerit; sed eripuit me Deus e faucibus leonis, cui etiam
imposterum et salutem animae meae et tutelam corporis committo.
Litteras tuas cum libellis additis de disputatione Plessaei cum Perone et
opusculo tuo de aeterna praedestinatione accepi et legi; oro Deum, ut me doceat
semitas suas, per quas incedens non aberrem à tramite salutis. Articulum illum de
notis praedestinatorum velim fusius explicatum fuisse, ut haberent consternatae
mentes, quod solide in tentationibus apprehenderent.
Ceterum publieae res nostrae nunquam fuerunt peiore loco, imminente hor-
ribili quadam confusione, et hostibus fidei adeo adversum pios exacerbatis, ut,
quantum in illis sit, nihil non sint praetermissuri, quod ad excindendos et cradi-