z roku 1600, 30. dubna— 12. května. 145
salutem animae pertinent, curac tibi sint. Egeo consilio, proinde non alio quam ad
te. Res autem, de qua ambigo, ita se habet.
Induxi in animum partem bonorum meorum vendere; pecunia, quam ex vendi-
tione redacturus sum, ad summam quinquaginta millium talerorum ascendet. Eam tuto
aliquo in loco deponere statui, sed ita tamen, ut fructus annuus, quem alii focnus,
alii usuram, alii interesse vocant, ad ime rediret, nam alioquin reditus, qui ex aliis
meis bonis ad me perveniunt, non sufficerent diurnis et necessariis expensis meis.
Consilii mei rationes plures habeo, sed has prae ceteris, quarum prima quidem sed
levissima, quod ad rem familiarem administrandam natura sim minus quam oportet
idoneus, corpore modico et ad labores parum firmo, animo autem per negotia publica
et varias occupationes a domesticis curis omnino alieno; unde fit, ut non tantum non
augeantur facultates meae, sed minuantur, et verendum sit, ne tandem ita extenuentur,
ut nec ad me alendum nec ad ferenda aliis quae praestare soleo subsidia sufficiant.
Alteram causam et maioris quidem momenti suppeditat metus a hoste, quem licet
pacem poscentem videmus tamen imminere cervicibus nostris; et iam praeterito anno
parum abfuit, quin Tartaros habuerimus hospites, ex quibus ingentem hoc auno sibi
conflavit exercitum. sultanus Turcicus, qui Hungariam iam ingressus, nullo obstaculo
ad nos quoque penetrare potest, nisi Deus illum cohibeat. Quod si accidat, porta
facile Turcis patefiet ad nos opprimendos et bonis nostris penitus exuendos. Huic
periculo ut occurri per me possit, videor mihi non abs re facturus, si partem fortu-
narum mearum alio transtulero, ut, si quid ingruat calamitosum provinciae huic, non
desit tamen, unde vitam alibi sustentem. Sed in maiore propemodum a domesticis
hostibus versor discrimine, qui manifesto eo tendunt, ut me tum vita tum opibus spo-
lient. lis certe aliquo modo est obviam eundum, et quia vi repellere eos non licet, iusti-
tiae vero parvus sit locus, haud dubie erit aliquando cedendum. Id autem ne fiat ma-
nibus vacuis, providendum est mature, ut aliquid extra patriam habeam peculii.
Mis itaque non levis. ut mihi quidem videtur, ponderis rationibus inductus,
constitui omnino summam aliquam pecuniae hinc efferre et alibi collocare. Sed interea
tantum obstat, quod nonnulli peccari in Deum existimant, si questus e pecunia quae-
ratur. suam ex prohibitione Mosaica, psalmo Davidis et dietis quibusdam Christi pro-
bantes sententiam, negantesque, fructum inde aliquem bona conscientia capi posse.
Quia autem omnes omnium gentium leges permittunt et dare foenori pecuniam et
foenus accipere, dummodo id legitime fiat, videntur mihi quodammodo rationi repugnare.
Tuum itaque exquiro iudicium et à te omnibus modis peto, ut me quam primum huic
dubio eximas, ut vel prosequar id, quod semel constitui, vel consilium hoc omnino de-
ponam. Vale, reverende vir, vale ct vive. Rossicio ut supra [12. Maii 1600].
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 28 b. €. 30.